라틴어 문장 검색

'sata' autem dicit virgulta, quae presseris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3505)
flectere luctantes i. v. i. cum quadam moderatione ducere, ne tenera adhuc virgulta concutiant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3571)
rusci virgultum est, unde vites ligantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4131)
vires suas quia tenera virgulta solent religari fustibus validioribus, sicut supra ait de vitibus "viribus eniti qua- rum et contemnere ventos".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4271)
tondentur cytisi virgulta a Cyto insula, ubi abundant, nominata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4311)
Utinam ne in nemore Pelio securibus Caesae accidissent abiegnae ad terram trabes!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 51:2)
Utinam igitur, ut illa anus optat ne in nemore Pelio securibus caesae accidissent abiegnae ad terram trabes sic istam calliditatem hominibus di ne dedissent, qua perpauci bene utuntur, qui tamen ipsi saepe a male utentibus opprimuntur, innumerabiles autem improbe utuntur, ut donum hoc divinum rationis et consilii ad fraudem hominibus non ad bonitatem impertitum esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 76:5)
tum visam beluam vastam et immanem circumplicatam serpentibus, quacumque incederet, omnia arbusta, virgulta, tecta pervertere, et eum admiratum quaesisse de deo, quodnam illud esset tale monstrum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 73:6)
tum visam beluam vastam et immanem circumplicatam serpentibus quacumque incederet omnia arbusta, virgulta, tecta pervertere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 73:6)
Quinetiam capita sub Sole delitescentia, & caudas cum maximas tum fulgentissimas instar trabium ignitarum nonnunquam emittentia, eodem argumento infra orbem Veneris collocari debent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 16:10)
Speciem utique habebat trabis splendentis longitudine 23 graduum, ab occidente in austrum vergens, & Horizonti fere parallela.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 53:4)
Et similis legitur Cometa anni 1101 vel 1106, cujus Stella erat parva & obscura (ut ille anni 1680) sed splendor qui ex ea exivit valde clarus & quasi ingens trabs ad orientem & Aquilonem tendebat, ut habet Hevelius ex Simeone Dunelmensi Monacho.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 53:10)
"cantas, cum fracta te in trabe pictum ex umero portes?"
(페르시우스, 풍자, satire 166)
nihil obstat quin trabe vasta Aegaeum rapias, ni sollers Luxuria ante seductum moneat:
(페르시우스, 풍자, satire 586)
at vocat officium, trabe rupta Bruttia saxa prendit amicus inops remque omnem surdaque vota condidit Ionio, iacet ipse in litore et una ingentes de puppe dei iamque obvia mergis costa ratis lacerae:
(페르시우스, 풍자, satire 617)

SEARCH

MENU NAVIGATION