라틴어 문장 검색

inter ea vero que diversarum sunt specierum non solum non necessaria fuit locutio, sed prorsus dampnosa fuisset, cum nullum amicabile commertium fuisset in illis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 12:3)
6. Et si obiciatur de serpente loquente ad primam mulierem, vel de asina Balaam, quod locuti sint, ad hoc respondemus quod angelus in illa et dyabolus in illo taliter operati sunt quod ipsa animalia moverunt organa sua, sic ut vox inde resultavit distincta tanquam vera locutio;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 13:1)
Et si dicatur quod pice adhuc et alie aves locuntur, dicimus quod falsum est, quia talis actus locutio non est, sed quedam imitatio soni nostre vocis;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 14:2)
Nunc quoque investigandum esse existimo cui hominum primum locutio data sit, et quid primitus locutus fuerit, et ad quem, et ubi, et quando, nec non et sub quo ydiomate primiloquium emanavit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 21:2)
Nam sicut post prevaricationem humani generis quilibet exordium sue locutionis incipit ab ‘heu’, rationabile est quod ante qui fuit inciperet a gaudio;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 24:3)
6. Ad quod quidem dicimus quod bene potuit respondisse Deo interrogante, nec propter hoc Deus locutus est ipsa quam dicimus locutionem.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 26:1)
1. Opinantes autem non sine ratione, tam ex superioribus quam inferioribus sumpta, ad ipsum Deum primitus primum hominem direxisse locutionem, rationabiliter dicimus ipsum loquentem primum, mox postquam afflatus est ab animante Virtute, incunctanter fuisse locutum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 29:1)
2. Si quis vero fatetur contra obiciens quod non oportebat illum loqui, cum solus adhuc homo existeret, et Deus omnia sine verbis archana nostra discernat etiam ante quam nos, - cum illa reverentia dicimus qua uti oportet cum de eterna Voluntate aliquid iudicamus, quod licet Deus sciret, immo presciret (quod idem est quantum ad Deum) absque locutione conceptum primi loquentis, voluit tamen et ipsum loqui, ut in explicatione tante dotis gloriaretur ipse qui gratis dotaverat.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 30:1)
3. Et hinc penitus elicere possumus locum illum ubi effutita est prima locutio:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 31:1)
quoniam, si extra paradisum afflatus est homo, extra, si vero intra, intra fuisse locum prime locutionis convicimus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 31:2)
Nam quicunque tam obscene rationis est ut locum sue nationis delitiosissimum credat esse sub sole, hic etiam pre cunctis proprium vulgare licetur, idest maternam locutionem, et per consequens credit ipsum fuisse illud quod fuit Ade.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 34:2)
4. Redeuntes igitur ad propositum, dicimus certam formam locutionis a Deo cum anima prima concreatam fuisse.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 36:1)
5. Hac forma locutionis locutus est Adam;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 37:1)
hac forma locutionis locuti sunt omnes posteri eius usque ad edificationem turris Babel, que ‘turris confusionis’ interpretatur;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 37:2)
hanc formam locutionis hereditati sunt filii Heber, qui ab eo dicti sunt Hebrei.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 37:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION