라틴어 문장 검색

Dies autem decem, quos ab eo additos diximus, hac ordinatione distribuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 7:1)
Ita factum est ut, cum omnes hi menses quibus dies addidit ante hanc ordinationem habuissent mensis sequentis Kalendas ad septimum decimum revertentes, postea ex augmento additorum dierum hi qui duos acceperunt ad nonum decimum, qui vero unum, ad octavum decimum haberent reditum Kalendarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 10:1)
Post hoc unum diem secundum ordinationem Caesaris quinto quoque incipiente anno intercalari iussit, et omnem hunc ordinem aereae tabulae ad aeternam custodiam incisione mandavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 15:1)
Anno ab urbe condita trecentesimo sexagesimo tertio a tribunis militum Virgilio Mallio Aemilio Postumio collegisque eorum in senatu tractatum, quid esset propter quod toties intra paucos annos male esset afflicta res publica;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 22:1)
Eusebio autem, oratorum eloquentissimo, non praeripio de oratoria apud Maronem arte tractatum, quem et doctrina et docendi usu melius exequetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 14:2)
at nos et inter pocula silemus, tamquam debeat seriis vel etiam philosophis carere tractatibus tale convivium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 1:3)
Audere enim contra tam copiose et eleganter inventa res est quae habeat utilem voluptatem, sed non tamquam ingeniis insidiantes et gloriosis tractatibus invidentes hoc debemus expetere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 3:3)
Tractatus noster, Albinus inquit, semel ingressus calorem non facile alio digreditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 12:1)
Rem tractatu dignam, inquit, Hore, quaesisti, sed cuius ratio in aperto sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 2:2)
Isti plausus sunt qui provocant philosophiam ad vindicandos sibi de aliena arte tractatus, unde saepe manifestos incurrit errores:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 1:3)
Sed ne videatur communis ista defensio tractatum vitare pulmonis, accipe causas quas Platonica maiestas secuta est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 15:3)
numeris ordinationibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2841)
nam animus haud facile verum providet, ubi illa officiunt". ergo aut secundum Ciceronis tractatum hoc dixit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4996)
qui sit enim finis bonorum, mox, hoc loco tantum dico, a veteribus Peripateticis Academicisque, qui re consentientes vocabulis differebant, eum locum, quem civilem recte appellaturi videmur, Graeci πολιτικόν, graviter et copiose esse tractatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 7:2)
atque hic locus a Zenone tractatus post a Cleanthe et Chrysippo pluribus verbis explicatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 63:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION