라틴어 문장 검색

sed per viam, quam nunc tractamus, propere et subito et simul repraesentari et anticipari possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 264:4)
Tempus enim erit de iis tractandi, cum ventum fuerit ad latentes processus, et latentes schematismos, eorumque inventionem, prout reperiuntur in substantiis (quas vocant) seu naturis concretis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 191:2)
Sed tamen ob dignitatem seorsim tractandae et ponendae sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 301:6)
Longiores autem in iis tractandis ad hunc finem fuimus, ut homines paulatim discant et assuefiant de natura judicare per instantias crucis et experimenta lucifera, et non per rationes probabiles.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 365:2)
Atque illud utique notandum est, de destitutionibus sensuum eorumque remediis hic nos tractare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 400:1)
Semper enim memoria tenendum est, nos hoc loco non res ipsas tractare, sed exempla tantum adducere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 403:8)
Verum de his exactius dicemus quando ad Adminicula Inductionis tractanda sermo ordine dilabetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 408:4)
utpote sine quarum inventione corpora illa commode tractari aut regi non possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:17)
Non enim in descriptione motus istius regii, de praedominantia motuum aut virtutum tractamus, sed praedominantia partium in corporibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:12)
Verum de iis erit magis proprius dicendi locus, cum Deductiones ad Praxim tractabimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 475:5)
Atque de instrumentis ipsis atque ingeniationibus proprius erit dicendi locus, cum Deductiones ad Praxim et Experimentandi Modos tractabimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 477:4)
Illud vero monendum, nos in hoc nostro Organo tractare logicam, non philosophiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:2)
Praecipitur in libris nonnullis religiosorum qui tractant de mortificatione, ut recogitet secum homo quantus sit dolor cum vel minimus digiti articulus torquetur, atque inde aestimet quantus sit in morte cruciatus, ubi totum corpus corrumpitur et dissolvitur, cum tamen mors saepenumero transeat minore cum dolore quam sentitur in tortura membri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:7)
Spiritus autum sancti calamus diffusius tractavit Iobi afflictiones quam faelicitatem Salomonis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:11)
Sane ubique reperias homines rerum tractandarum peritissimos omnes fere candorem, ingenuitatem et veracitatem in negotiis prae se tulisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION