라틴어 문장 검색

qualis Hyperboreos ubi nubilus institit axes Iuppiter et prima tremefecit sidera bruma, rumpitur Aeolia et longam indignata quietem tollit hiemps animos ventosaque sibilat Arctos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권311)
At rex intuens eum, mox tremefactus desiluit equo, ceciditque ante pedes eius, ueniam reatus postulans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 2:9)
Cum enim nocte quadam, expletis matutinae laudis psalmodiis, egressae de oratorio famulae Christi, ad sepulchra fratrum, qui eas ex hac luce praecesserant, solitas Domino laudes decantarent, ecce subito lux emissa caelitus, ueluti linteum magnum, uenit super omnes, tantoque eas stupore perculit, ut etiam canticum, quod canebant, tremefactae intermitterent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VII.7)
Iam tenet infernas magico stridore catervas, Iam iubet adspersas lacte referre pedem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 225)
ad quorum stridorem odoremque et aspectum territi equi vanum equestre auxilium fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 246:1)
hostilem prope tumultum agmini elephanti praebebant, qui, ubi ad invia venerant, deiectis rectoribus cum horrendo stridore pavorem ingentem, equis maxime, incutiebant, traducendi eos ratio inita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 53:1)
ex his quae in manu confricata fecerit stridorem, erit optima;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 4장4)
tremefacta refugit quaeritur, cur Iuturna, cum hic acie excedat tremefacta, mox tamen inducitur revertens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4491)
indignatum magnis stridoribus aeqvor a solita ex- clusum licentia et indignationem suam stridoribus prodens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1621)

SEARCH

MENU NAVIGATION