라틴어 문장 검색

Ipso Roma die (nec adhuc ostenditur auctor) personuit venisse ducem, laetisque Quirites vocibus auspicium certi plausere triumphi, muniti Stilichone suo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:169)
Romanum reparate decus molemque labantis imperii fulcite umeris;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:222)
felicibus apta triumphis!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:252)
Veneris sortita figuram egregiumque decus invidiam meruit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sepulchrum speciosae5)
emptum est ingenti clade perenne decus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam25)
Italiae commune decus, Rubiconis amoeni incola, Romani fama secunda fori, Graiorum populis et nostro cognite Nilo (utraque gens fasces horret amatque tuos):
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Gennadium exproconsule1)
scilicet insignis de paupere vate triumphus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum45)
curis Natura laborat, aeternam ne perdat avem, flammasque fideles admonet, ut rerum decus inmortale remittant.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix25)
Penelopae decus est atque uni tanta paratur scaena pudicitiae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae10)
Stilicho Mavortia confert munera, barbaricas strages Rhenique triumphos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De chlamyde et frenis4)
luxurient tumido gemmata monilia collo, nobilis auratos iam purpura vestiat armos, et medium te zona liget variata colorum floribus et castae manibus sudata Serenae, Persarum gentile decus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De equo dono dato3)
sic tibi det magnum moriens conviva triumphum atque tuam vincant dolia fusa sitim;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Iacobum magistrum equitum6)
praeceps illa manus fluvios superabat Hiberos aurea dona vomens (sic vix tellure revulsa sollicitis fodiens miratur collibus aurum), quantum stagna Tagi rudibus stillantia venis effluxere decus, quo pretiosa metalli Hermi ripa micat, quantas per Lydia culta despumat rutilas dives Pactolus harenas.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:23)
"non me latet, inclite rector, quod tua pro Latio victricia castra laborant nec quod servitium rursus Furiaeque rebelles edomitae paribus sub te cecidere triumphis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:66)
fuerint aliis haec forte decora:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:111)

SEARCH

MENU NAVIGATION