라틴어 문장 검색

praepositio enim nec adverbio iungitur nec praepositioni, 'usque' autem aut praepositio est aut adverbium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2892)
quod enim per accusativum cum praepositione dicimus ille per dativum ponit sine praepositione, sicut alibi it clamor caelo pro in caelum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 68)
quod enim nos modo dicimus per praepositionem nomini copulatam sequente verbo, antiqui verso ordine praepositionem detractam nomini iungebant verbo, ita tamen ut esset una pars orationis, et faciebant honestam elocutionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1473)
Veluti tropus rhetoricae, qui dicitur Praeter Expectatum, conformis est tropo musicae, qui vocatur Declinatio Cadentiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 293:2)
In eo libro Cicero, cuin dixisset verba haec aufugio et aufero composita quidem esse ex praepositione ab et ex verbis fugio et fero, sed eam praepositionem, quo fieret vox pronuntiatu audituque lenior, versam mutatamque esse in au syllabam coeptumque esse dici aufugio et aufero pro abfugio et abfero - cum haec, inquam, ita dixisset, tum postea super eadem particula ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 3:1)
nam quo modo quaedam in his species plane distant, manente tamen generaliter illa societate, quod utraque res de recta et simplici ratione cum aliqua dicendi virtute deflectitur, ita quaedam perquam tenui limite dividuntur, ut cum ironia tam inter figuras sententiae quam inter tropos reperiatur, autem et et clari quoque auctores figuras verborum potius quam tropos dixerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 4:2)
Sed illud magis inspici quaerique dignum est, versane sit et mutata ab praepositio in au syllabam propter lenitatem vocis, an potius au particula sua sit propria origine et proinde ut pleraeque aliae praepositiones a Graecis, ita haec quoque inde accepta sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION