- 문장 검색

라틴어 문장 검색

bustis exisse feruntur et tacitae questi tempore noctis avi, perque vias urbis latosque ululasse per agros deformes animas, volgus inane, ferunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권348)
Nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit impetus, et rapido contrarius evehor orbi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:18)
Mox alta per auras evehor et data sum comes inculpata Minervae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:34)
Pro quibus aerias meritis evectus ad auras templa tibi statuam, tribuam tibi turis honores."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 19:2)
Quaedam evectae naturales materiae primariae, quae dicuntur, ut mercatibus septentrionalium Nationum, industriis pollentium, satisfieret, locis damna adportarunt, sicut contaminationem hydrargyrio auri in fodinis vel in aerariis fodinis dioxido sulphuris.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 66:3)
hic te ex tenebris saeculi tortore victo et iudice evexit ad caelum dies Christoque ovantem reddidit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.2)
sublatus inde fortior lugubre in antrum truditur, ne liber usus luminis animaret altum spiritum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.74)
ipse loci est dominus laterum cui vulnere utroque hinc cruor effusus fluxit et inde latex, ibitis hinc, ut quisque potest, per vulnera Christi evectus gladiis alter et alter aquis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, De loco in quo Martyres passi sunt, nunc baptisterium est Calagurri.8)
"lapis nigellus evehendus essedo muliebris oris clausus argento sedet, quem dum ad lavacrum praeeundo ducitis pedes remotis atterentes calceis, Almonis usque pervcnitis rivulum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.156)
"hanc in lupanar trudere publicum certum est, ad aram ni caput applicat ac de Minerva iam veniam rogat, quam virgo pergit temnere virginem, omnis iuventus inruet et novum ludibriorum mancipium petet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis10)
tandem militiae gradu evectum pietas principis extulit adsumptum propius stare iubens ordine proximo.
(프루덴티우스, 머리말, 머리말11)
frustatim sibi quisque rapit quod spargat in auras, quod canibus donet, corvis quod edacibus ultro offerat, inmundis caeno exhalante cloacis quod trudat, monstris quod mandet habere marinis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1206)
in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)
Fallacia Alia aliam trudit;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 4119)
Quo trudis?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3263)

SEARCH

MENU NAVIGATION