라틴어 문장 검색

dixit, et exsanguis conlabitur ac, velut ipsum cerneret exerto minitantem fulmine Christum, ipse quoque exanimis posito diademate princeps pallet et adstantes circumspicit, ecquis alumnus chrismatis inscripto signaret tempora ligno, qui Zoroastreos turbasset fronte susurros.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3155)
quod casus rapuit, quod morbus, quod dolor hausit, quod truncavit edax senium populante veterno, omne revertenti reparata in membra redibit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3369)
"cur Berecyntiacus perdit truncata sacerdos inguina, cum pulchrum poesis castraverit Attin?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 216)
pax datur artubus exanimis, flatus in aethere plaudit ovans templaque celsa petit volucer.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.48)
truncata numquid corporis segmenta post serram feris obiecit aut undis dedit?
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.150)
"temptemus igitur ante partem quampiam truncare ferro corporis superstitis, ne morte simpla criminosus multiplex cadat vel una perfidus caede oppetat:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1371)
hic umeros truncasque manus et bracchia et ulnas et genua et crurum fragmina nuda legit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.41)
Ira, ubi truncati mucronis fragmina vidit et procul in partes ensem crepuisse minutas, iam capulum retinente manu sine pondere ferri, mentis inops ebur infelix decorisque pudendi erfida signa abicit monumentaque tristia longe spernit, et ad proprium succenditur effera letum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 135)
Trunca manu pinus regit et vestigia firmat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 27:2)
Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu unguibus ora soror foedans et pectora pugnis per medios ruit, ac morientem nomine clamat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 27:10)
sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 18:13)
Decidit exanimis, vitamque reliquit in astris aetheriis, fixamque refert delapsa sagittam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 19:16)
Primus et Ascanius, cursus ut laetus equestres ducebat, sic acer equo turbata petivit castra, nec exanimes possunt retinere magistri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 25:2)
Multa inter sese vario sermone serebant, quem socium exanimem vates, quod corpus humandum diceret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 7:3)
Atque hic Priamiden laniatum corpore toto Deiphobum videt et lacerum crudeliter ora, ora manusque ambas, populataque tempora raptis auribus, et truncas inhonesto volnere nares.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION