라틴어 문장 검색

Quod genus pessimum est, quia neque facile committuntur, quae nulli retuso innituntur, et carnem vulnerant, interdum nervum quoque aut musculum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장4)
Si vero non adversa sed obliqua iunguntur, quod fit ubi loco suo non sunt, membrum id altero iam erit brevius et musculi eius tument.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장14)
nam nervi musculique intenti per ossa contrahuntur neque in suum locum veniunt, nisi illos per vim aliquis intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장16)
Gravius aliquanto est, cum ossis fracturae carnis quoque vulnus accessit, maxumeque si id musculi femoris aut umeri senserunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장101)
Curiosius igitur agendum est, et musculus quidem, per mediam plagam transversus praecidendus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장106)
ossa inter se manu dividenda, ut concurrendo exasperentur, ut, si quid pingue est, eradatur totumque id quasi recens fiat, magna tamen cura habita, ne nervi musculive laedantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장154)
Ubi his tumor extenuatus est, rursus ad ordinem vitae revertendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장173)
Quorum ossibus omnibus laesis aliquid ubi incidit, protinus is locus proposita sunt (7.4), ut dolor tumorque per ea tollantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장10)
siquidem semper ea parte est tumor, in quam os prorumpit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장15)
curiosiusque haec facere in ossibus motis, quae validis plenisque musculis continentur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장37)
intentique super musculi apparent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 12장6)
In utramque partem exciderint, a posteriore parte vel tumor vel sinus † donec.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 14장4)
tumor ea parte, in quam os venit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 18장4)
cum ibi valentissimi nervi musculique sint, si suum robur habent, vix admittere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장22)
qui, ut in torcularibus conversi, rumpere quoque, si quis perseveraverit, non solum extendere nervos et musculos possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION