라틴어 문장 검색

Rebelliones enim quae a ventre ortum habent pessimae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:4)
Et hoc eius somnium fuit. Apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et terraemotus et conturbatio magna super terram.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장1)
Consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastavit Salman Betharbeel in die proelii, matre super filios allisa.
(불가타 성경, 호세아서, 10장14)
mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth, et morietur in tumultu Moab, in clamore et voce tubae;
(불가타 성경, 아모스서, 2장2)
Aufer a me tumultum carminum tuorum, et canticum lyrarum tuarum non audiam.
(불가타 성경, 아모스서, 5장23)
In die illa erit tumultus Domini magnus in eis, et apprehendet vir manum proximi sui, et elevabitur manus eius super manum proximi sui.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장13)
et elevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장39)
hi autem Dominum benedicebant, qui magnificabat locum suum; et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장30)
Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro, sine tumultu attendere ad rerum suarum curam,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장23)
cupientes igitur hanc quoque gentem extra tumultum esse, iudicamus templum illis restitui remque agi secundum suorum maiorum consuetudinem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장25)
facto itaque clamore et tumultu, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장29)
At nos desuper irridemus uilissima rerum quaeque rapientes securi totius furiosi tumultus eoque uallo muniti quo grassanti stultitiae aspirare fas non sit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:17)
Sed quoniam plurimus tibi affectuum tumultus incubuit diuersumque te dolor ira maeror distrahunt, uti nunc mentis es, nondum te ualidiora remedia contingunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 2:4)
— Quare, inquit, ita uir sapiens moleste ferre non debet quotiens in fortunae certamen adducitur, ut uirum fortem non decet indignari quotiens increpuit bellicus tumultus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:32)
Quibus rebus cognitis Caesar iubet milites qui extra munitiones processerant [quique] pabulandi lignandique aut etiam muniendi gratia quique vallum petierant quaeque ad eam rem opus erant, omnes intra munitiones minutatim modesteque sine tumultu aut terrore se recipere atque in opere consistere.
(카이사르, 아프리카 전기 31:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION