라틴어 문장 검색

Quodsi haec utilia non sunt, quae maxime videntur, quia plena sunt dedecoris ac turpitudinis, satis persuasum esse debet nihil esse utile, quod non honestum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 108:3)
minima de malis, id est ut turpiter potius quam calamitose, an est ullum maius malum turpitudine?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 136:7)
Intuendi nobis sunt non solum oratores, sed etiam actores, ne mala consuetudine ad aliquam deformitatem pravitatemque veniamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 156:3)
si vero etiam vitiosi aliquid est, id sumere et in eo vitio esse non magnum est, ut ille, qui nunc etiam, amissa voce, furit in re publica, Fufius, nervos in dicendo C. Fimbriae, quos tamen habuit ille, non adsequitur, oris pravitatem et verborum latitudinem imitatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 91:2)
Locus autem et regio quasi ridiculi - nam id proxime quaeritur - turpitudine et deformitate quadam continetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:1)
haec enim ridentur vel sola vel maxime, quae notant et designant turpitudinem aliquam non turpiter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:2)
praestet idem ingenuitatem et ruborem suum verborum turpitudine et rerum obscenitate vitanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:12)
et quoniam haec vel summa laus est in verbis transferendis, ut sensum feriat id, quod translatum sit, fugienda est omnis turpitudo earum rerum, ad quas eorum animos, qui audient, trahet similitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 163:5)
nam oris non est nimium mutanda species, ne aut ad ineptias aut ad pravitatem aliquam deferamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 222:2)
unde pudor, continentia, fuga turpitudinis, adpetentia laudis et honestatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:8)
sin audaces, fit illa factio, genus aliud tyrannorum, eademque oritur etiam ex illo saepe optimatium praeclaro statu, cum ipsos principes aliqua pravitas de via deflexit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:10)
itaque si causam quaeris absolutionis, ut iam προ`σ το` πρότερον revertar, egestas iudicum fuit et turpitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 4:3)
pauci tamen boni inerant quos reiectione fugare ille non potuerat, qui maesti inter sui dissimilis et maerentes sedebant et contagione turpitudinis vehementer permovebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 6:4)
o vix ullo otio compensandam hanc rei publicae turpitudinem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 18 5:5)
ad manendum hiems, lictores, improvidi et neglegentes duces, ad fugam hortatur amicitia Gnaei, causa bonorum, turpitudo coniungendi cum tyranno;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 20 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION