라틴어 문장 검색

Creditur, ex medio quia res accersit, habere sudoris minimum, sed habet Comoedia tanto plus oneris, quanto veniae minus, adspice, Plautus quo pacto partis tutetur amantis ephebi, ut patris attenti, lenonis ut insidiosi, quantus sit Dossennus edacibus in parasitis, quam non adstricto percurrat pulpita socco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 161)
nam ut tibiae eodem spiritu alium clausis, alium apertis foraminibus, alium non satis purgatae, alium sonum reddunt, ita fauces tumentes strangulant vocem, obtusae obscurant, rasae exasperant, convulsae fractis sunt organis similes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 167:2)
pauci interiere, plerosque uelocitas et regio hostibus ignara tutata sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 52장6)
Dein duobus locis ex copia maxime idoneis vineas agere, [superque eas] aggerem iacere et super aggerem impositis turribus opus et administros tutari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장5)
mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장8)
Nam quae ad hoc tempus Iugurtham tutata sunt, omnia remouistis:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장83)
Ac primo mediocria gerebat, existimans Iugurtham ob suos tutandos in manus venturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 89장2)
At Numidae, saepe antea vineis Romanorum subuersis, item incensis, non castelli moenibus sese tutabantur, sed pro muro dies noctisque agitare, male dicere Romanis ac Mario vecordiam obiectare, militibus nostris Iugurthae servitium minari, secundis rebus feroces esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장10)
se non hostili animo, sed ob regnum tutandum arma cepisse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장17)
at finis meos aduersum armatos armis tutatus sum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 110장13)
" Solet magno cursu verba convellere, quae non effundit una, sed premit et urguet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 2:2)
at si coeperit concutere mentem, si partes eius convellere, si mihi non vitam reliquerit, sed animam, prosiliam ex aedificio putri ac ruenti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 35:3)
licuit pudicos coniugis quondam toros et sceptra casta vidua tutari fide - periere mores ius decus pietas fides et qui redire cum perit nescit pudor;
(세네카, 아가멤논 3:4)
haec onere sidit, illa convulsum latus submittit undis, fluctus hanc decimus tegit;
(세네카, 아가멤논 10:38)
omnia membra laniata, in omnes partes conuolsa sunt, scissum corpus flagellis, igne exustum, conuulsum tormentis.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION