라틴어 문장 검색

nec lea, cum catulis lactentibus ubera praebet, nec brevis ignaro vipera laesa pede, femina quam socii deprensa paelice lecti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 37:1)
movit amicitiae tum te constantia longae, ante tuos ortus quae mihi coepta fuit, et quod eras aliis factus, mihi natus amicus, quodque tibi in cunis oscula prima dedi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 330)
timor afuit, ubera ducunt nec sibi promissi lactis aluntur ope.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권268)
Nysiadas nymphas puerum quaerente noverca hanc frondem cunis opposuisse ferunt, restat, ut inveniam, quare toga libera detur Lucifero pueris, candide Bacche, tuo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권502)
mentis inops rapitur, quales audire solemus Threicias fusis maenadas ire comis, ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto et quaerit fetus per nemus omne suos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권320)
filia parva duas redigebat monte capellas, et tener in cunis filius aeger erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권350)
"ubera plena premam, referat mihi caseus aera, dentque viam liquido vimina rara sero."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권517)
prima mihi nocte videnda stella est in cunas officiosa Iovis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권62)
Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida, dicitur in silvis occuluisse Iovem, huic fuit haedorum mater formosa duorum, inter Dictaeos conspicienda greges, cornibus aeriis atque in sua terga recurvis, ubere, quod nutrix posset habere Iovis, lac dabat illa deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권65)
"si vos modo vera locuti, uberaque expositis ille ferina dedit, quem lupa servavit, manus hunc temeraria civis perdidit, o quanto mitior illa fuit!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권280)
"Uber ab arboribus locus est, apta area pugnae:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권437)
nocte volant puerosque petunt nutricis egentes et vitiant cunis corpora rapta suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권93)
venerat ad cunas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권105)
virgaque Ianalis de spina ponitur alba, qua lumen thalamis parva fenestra dabat, post illud nec aves cunas violasse feruntur, et rediit puero, qui fuit ante, color, pinguia cur illis gustentur larda Kalendis, mixtaque cum calido sit faba farre, rogas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권119)
haec quoque, funestos ut erat laniata capillos, prosilit et cunis te, Melicerta, rapit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권318)

SEARCH

MENU NAVIGATION