라틴어 문장 검색

quo evenit ut infecundior materia mixta pinguiori segetem minus uberem reddat, tum etiam ratio rustici adgravatur exiguo profectu operis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 7:2)
quem si quis sequi recusat, utatur praeceptis eorum, qui uberem campum in singula iugera tritici, quibus 1 et adorei, octo modiis obserere praecipiunt atque hac portione mediocribus agris semina praebenda censent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 1:4)
Neque est rustici prudentis magis pabulis studere pecudum quam cibis hominum, cum praesertim liceat illa quoque cultu pratorum consequi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 7:1)
sin autem surculo et segetibus atque etiam pratis fundus est dispositus, generatim quoque reponendum est, sicut caprarum et avium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 7:4)
Itaque pratis quam recentissimum debere inici, quod plus herbarum progeneret;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 9:3)
et ideo necessarius ei cultus est etiam prati, cui veteres Romani primas in agricolatione tribuerunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 1:2)
Nam et in densa et resoluta humo, quamvis exili, pratum fieri potest, cum facultas inrigandi datur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 3:4)
Potest tamen mediocriter acclivis, si aut pinguis est aut riguus ager, pratum fieri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 4:3)
Cultus autem pratorum magis curae quam laboris est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 1:1)
Sunt etiam quaedam prata situ vetustatis obducta, quibus mederi solent agri- colae veteres vel eraso musco seminibusque de tabulate superiectis vel ingesto stercore;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 2:2)
Sed haec, si prata accessimus,facere debemus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 3:3)
sin autem nova fuerint instituenda vel antiqua renovanda - nam multa sunt, ut dixi, quae neglegentia exolescant et fiant sterilia, eaque expedit interdum etiam frumenti causa exarare, quia talis ager post longam desidiam laetas segetes adfert - igitur eum locum, quem prato destinaverimus, aestate proscissum subactumque protinus per autumnum rapis vel napo vel etiam faba conseremus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 3:4)
Propter quod ne pecora quidem oportet teneris adhuc et subsidentibus pratis immittere, sed quotiens herba prosiluerit, falcibus desecare;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 6:1)
Tertio deinde cum pratum solidius ac durius erit, poterit etiam maiores recipere pecudes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 7:1)
Sunt tamen, qui prati subiacentem Favonio partem triturae destinant areamque demessa faba et iniecta expoliunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 19장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION