라틴어 문장 검색

Ulmus erat contra speciosa nitentibus uvis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:1)
vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum, quae fuerat saevi fulmine tacta Iovis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 166)
sic altera degravet ulmum vitis et incluso plena sit uva inero, sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnava iuventus adsit, et attonito non taceare sono, ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi, impia nec poena Pentheos umbra vacet, sic micet aeternum vicinaque sidera vincat coniugis in caelo clara corona tuae . huc ades et casus releves, pulcherrime, nostros, unum de numero me memor esse tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 312)
quam multa madidae celantur harundine fossae, florida quam multas Hybla tuetur apes, quam multae gracili terrena sub horrea ferre limite formicae grana reperta solent, tam me circumstat densorum turba malorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 619)
fulget aureus scyphus nec aere defit expolita pelvis, est et olla fictilis gravisque et ampla argentea est parapsis, sunt eburna quaepiam, nonnulla quercu sunt cavata et ulmo.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus6)
Parthica non aeque ventos transcurrit harundo, cuius iter nullus potis est conprendere visus;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1134)
non ales harundo nervum pulsa fugit, nec stridula lancea torto emicat amento, frameam nec dextra minatur;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 185)
aurea planitiem spatiis percurrit harundo dimensis, quadrent ut quattuor undique frontes, ne commissuris distantibus angulus inpar argutam mutilet per dissona semetra normam.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1239)
Namque volans liquidis in nubibus arsit harundo, signavitque viam flammis, tenuisque recessit consumpta in ventos, caelo ceu saepe refixa transcurrunt crinemque volantia sidera ducunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:5)
In medio ramos annosaque brachia pandit ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia volgo Pana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 13:1)
nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo perque uterum sonitu perque ilia venit harundo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:9)
eum tenuis glauco velabat amictu carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo, tum sic adfari et curas his demere dictis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 2:8)
Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat, quos patre Benaco velatus harundine glauca Mincius infesta ducebat in aequora pinu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 10:4)
nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes, nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS39)
Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.58)

SEARCH

MENU NAVIGATION