라틴어 문장 검색

miroque modo atque incredibili hic piscatus mihi lepide evenit, neque piscium ullam unciam hodie pondo cepi, nisi hoc quod fero hic in rete.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 22)
si autem animadverterint orbis terrae circumitionem per solis cursum et umbras gnomonis aequinoctialis ex inclinatione caeli ab Eratosthene Cyrenaeo rationibus mathematicis et geometricis methodis esse inventam ducentorum quinquaginta duum milium stadium, quae fiunt passus trecenties et decies quinquies centena milia, huius autem octava pars, quam ventus tenere videtur, est triciens nongenta triginta septem milia et passus quingenti, non debebunt mirari, si in tam magno spatio unus ventus vagando inclinationibus et recessionibus varietates mutatione flatus faciat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장42)
si canalibus, ut structura fiat quam solidissima, solumque rivi libramenta habeat fastigata ne minus in centenos pedes sicilico.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장4)
- In sex partes, id est sex uncias ut idem in uncia denarii habeam inepte codd.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).815)
ut si pila plumbea unius unciae caderet in tali tempore, pila unciarum duarum deberet cadere duplo celerius, quod falsissimum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 438:3)
vel 'gravis' aut animo, aut aetate, aut 'gravis' propter navem, nam sequitur 'centenaque arbore fluctum verberat assurgens'. centenaque arbore non ait remis, sed arboribus, ad exprimendam navis magnitudinem, quae plures habuit remorum ordines:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2072)
ut primae vineae centenas amphoras iugeratim praeberent, cum prata et pascua et silvae, si centenos sestertios in singula iugera efficiant, optime domino consulere videantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 3:3)
Itaque, cum primum in unum locum exercitum conduxit, sestertios centenos militibus est pollicitus, nec multo post, cum in Lusitania Medobregam oppidum montemque Herminium expugnasset, quo Medobregenses confugerant, ibique imperator esset appellatus, sestertiis centenis milites donavit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 48:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION