-
13. Eodem autem anno tractari coepit matrimonium inter regum ipsum et dominam Margaretam ducissam dotariam Sabaudae, unicam Maximiliani imperatoris filiam et Philippi regis Castiliae sororem, foeminam prudentem et famae intergerrimae.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:1)
-
Utcunque enim varia sint genera politiarum, unicus est status scientiarum, isque semper fuit et mansurus est popularis.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:35)
-
Restat unica salus ac sanitas, ut opus mentis universum de integro resumatur;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:9)
-
exquiramus (si placet) si forte obeliscus aliquis magnitudine insignis ad triumphi vel hujusmodi magnificentiae decus transferendus esset, atque id homines nudis manibus aggrederentur, annon hoc magnae cujusdam esse dementiae spectator quispiam rei sobrius fateretur?
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:14)
-
motum singulis corporibus unicum et proprium, et, si participent ex alio motu, id aliunde moveri, asseruerit:
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:5)
-
Et nihilominus homines, non advertentes literarum modulos difficilius scilicet collocari quam literae per motum manus scribantur, sed hoc interesse, quod literarum moduli semel collocati infinitis impressionibus, literae autem per manum exaratae unicae tantum scriptioni, sufficiant;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 266:3)
-
adeo ut inaequalitas restitutionis et declinatio ad tropicos possint esse potius modificationes motus unici illius diurni, quam motus renitentes aut circa diversos polos.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:8)
-
Iam vero, ut a theologica et philosophica veritate ad veritatem aut potius veracitatem in civibus negotiis transeamus, agnoscent vel ipsi qui eam non exercent apertam et minime fucatam in negotiis gerendis rationem praecipuum esse humanae naturae decus;
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:2)
-
Nam unica divisio zelum utriusque partis adauget, verum numerosae athiesmum introducunt.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:32)
-
Quod ad vicinos attinet, praescribi non potest regula aliqua certa cautionis propter occasionum varietate, unica excepta quae semper tenet.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 5:2)
-
Sane ubi in usu sunt consilia subordinata diversa, atque unicum tantum superius consilium (ut fit in Hispania), nihil aliud fere sunt eiusmodi consilia quam deputationes (quales diximus) perpetuae, nisi quod maiore auctoritate polleant.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:12)
-
Quot numero res sunt, quas per se quispiam cum dignitate aut decore non possit?
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:12)
-
Ante omnia ad imperii magnitudinem confert ut gens aliqua armorum studium profiteatur tanquam decus suum et institutum vitae primarium, et in praecipuo honore habitum.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:2)
-
Quin et illae quae bellica gloria per unius tantummodo seculi spatium floruere inde tamen unico illo seculo iam imperii amplitudinem assecutae sunt, quam longo post tempore, etiam remissa illa armorum disciplina, retinuerunt.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 11:14)
-
Romani, quanquam pro magno decore imperatoribus apud eos fuerit si fines imperii ipsorum protulisset, tamen ob hanc caussam, ut fines proferentur, nunquam bella susceperunt.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:5)