라틴어 문장 검색

83. Universi itineris meta in plenitudine est Dei, quam iam attigit Christus resuscitatus, universalis maturitatis cardo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 105:1)
Homini namque, intellectu et amore fruenti atque Christi plenitudine pellecto, munus imponitur omnes creaturas ad Creatorem perducendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 105:5)
V. UNIVERSALIS COMMUNIO
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 119:1)
Hoc posito, nobis persuaderi debet, cum ab eodem Patre creati simus, nos omnes universi partes invisibilibus vinculis vinciri et quandam efficere universalem familiam, praestabilem quandam communionem, quae ad sacram observantiam, amabilem humilemque nos compellit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 120:3)
92. Ceterum, cum ad universalem communionem patet cor, nihil ac nemo a tali fraternitate distrahitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 123:1)
Credentibus est id fidelitatis aliquid erga Creatorem, quoniam pro omnibus creavit mundum Deus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:2)
Quod privata proprietas postferatur bonis cunctis destinatis, ideoque ius universale habetur eis fruendi, exstat “aurea regula” socialis actionis atque “primum principium rei ethicae socialis”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:4)
96. Biblicam fidem in Deum creatorem sibi sumit Iesus et praecipuum quiddam extollit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 129:1)
Ipsum etiam resuscitatum gloriosumque ostendit, in toto creato Eius per universalem dominatum praesentem:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 133:2)
Prorsus praestat ut diversae alicuius urbis partes bene inter se coeant utque incolae universalem possint habere prospectum potius quam se ipsos in quadam urbis parte claudant, vitae renuntiando totius urbis, spatii videlicet proprii cum aliis communicati.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 197:2)
Hoc modo fieri potest ut gaudenter accipiamus peculiare donum viri vel feminae, operae Dei Creatoris, et mutuo divites nos efficiamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 201:8)
attamen nondum explicavimus universalem conscientiam quae hoc efficeret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 265:2)
Implicat quoque amantem conscientiam nos ab aliis creaturis non esse segregatos, sed cum ceteris rebus universi magnificam universalem communionem conformare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 280:5)
Integra oecologia requirit ut aliquid temporis tribuatur ad serenam harmoniam cum creato recuperandam, ad considerandum nostrum vitae genus ac nostra optata sublimia, ad Creatorem contemplandum, qui inter nos vivit et in iis quae circa nos sunt cuiusque praesentia “non debet esse exstructa, sed detecta et revelata”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:7)
Quare loqui possumus de quadam universali fraternitate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 290:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION