라틴어 문장 검색

Inde fasces, trabeae, curules, anuli, phalerae, paludamenta, praetextae, inde quod aureo curru, quattuor equis triumphatur, togae pictae tunicaeque palmatae, omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet, sumpta sunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 47:1)
Iam primum maiores natu, amplissimis usi honoribus, in forum coeunt, ibi devovente pontifice dis se manibus consecrant, statimque in suas quisque aedes regressi, sic ut in trabeis erant et amplissimo cultu, in curulibus sellis sese reposuerunt, ut, cum venisset hostis,
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 9:1)
Ibi sedentes in curulibus suis praetextatos senes velut deos geniosque venerati, mox eosdem, postquam esse homines liquebat, alioquin nihil respondere dignantes pari vaecordia mactant, facesque tectis iniciunt, et totam urbem igni ferro manibus exaequant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 14:3)
Ibi in curuli sedentem eum senatus invasit, tribusque et viginti volneribus ad terram datus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 95:1)
Tullus Hostilius, rex Romanorum tertius, debellatis Etruscis sellam curulem lictoresque et togam pictam atque praetextam, quae insignia magistratuum Etruscorum erant, primus ut Romae haberentur instituit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 7:1)
Alii putant eundem Priscum, cum is statum civium sollertia providi principis ordinaret, cultum quoque ingenuorum puerorum inter praecipua duxisse, instituisseque ut patricii bulla aurea cum toga cui purpura praetexitur uterentur, dumtaxat illi quorum patres curulem gesserant magistratum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 11:1)
fana eorum extra pomerium locaverunt, ut et illi sacrificii sollemnis sibi cruore colerentur nec tamen urbana templa morte pecudum polluerentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 15:3)
idem Apollo apud illos et ἀγυιεὺς nuncupatur, quasi viis praepositus urbanis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 6:2)
Sed Cassius Servium Tullium fecisse nundinas dicit, ut in urbem ex agris convenirent urbanas rusticasque res ordinaturi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 33:1)
Ille urbane respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 6:3)
Videmus et in capite praetoris urbani lauream coronam, cum rem divinam Herculi facit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 2:1)
prima et potissima, ut universa Italia, non sola urbs, lege sumptuaria teneretur, Italicis existimantibus Fanniam legem non in se sed in solos urbanos cives esse conscriptam:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 6:3)
In curuli certamine Homerus alterum currum paululum antecentem et alterum paene coniunctum sequendo qua luce signavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 3:1)
vacuaeque loco cessere curules, Omnia Caesar erat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:17)
Urbanus tibi, Caecili, videris.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION