라틴어 문장 검색

At pater arcano residens Ismenos in antro, unde aurae nubesque bibunt atque imbrifer arcus pascitur et Tyrios melior venit annus in agros, ut lamenta procul, quamquam obstrepit ipse, novos-que accepit natae gemitus, levat aspera musco colla gravemque gelu crinem, ceciditque soluta pinus adulta manu dimissaque volvitur urna.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권190)
"at tu, care socer - nec enim omnis culpa malorum me penes, et superi mecum Parcaeque nocentes - , sis lenis cineri, meque haec post proelia raptum alitibus fratrique tegas urnamque reportes - hoc tantum - et natae melius conubia iungas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권85)
"illic quoque pacta reposcam, si modo Agenorei stat Gnosia iudicis urna, qua reges punire datur."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권308)
ipsa manu ramosque oleae vittasque precantes tradit, et obtenta submittere lumina palla et praeferre docet vacuas sine manibus urnas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권237)
Tardus est illi praetor, semper oculi in urna eius cum sortibus volutantur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:1)
inde consedit et nominibus in urnam coniectis citari quod primum sorte nomen excidit ipsumque e curia produci iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 30:1)
id ni fit, mecum pignus si quis volt dato in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet vel Graecus adeo, vel mea causa Apulus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS47)
Tene marsuppium, abi atque obsona, propera, sed lepide volo, molliculas escas, ut ipsa mollicula est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 895)
acutum cultrum habeo, senis qui exenterem marsuppium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 23)
planissume meum exenteravit Epidicus marsuppium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 4117)
quom inspicio marsuppium, viaticati hercle admodum aestive sumus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 130)
cedo dum huc mihi marsuppium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 139)
Oboluit marsuppium huic istuc quod habes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 347)
iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 351)
Menaechmvs Nimis stulte dudum feci, quom marsuppium Messenioni cum argento concredidi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 11)

SEARCH

MENU NAVIGATION