라틴어 문장 검색

nec modus aut arcus lentare aut fundere glandes aut torrere sudes galeasque attollere conis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권179)
Bolanus iter praenosse timendum, Bolanus tutis iuga quaerere commoda castris, metiri Bolanus agros, aperire malignas torrentum nemorumque moras tantamque verendi mentem implere ducis iussisque ingentibus unus sufficere, ipsa virum norat iam barbara tellus, ille secundus apex bellorum et proxima cassis, sic Phryges attoniti, quamquam Nemeaea viderent arma Cleonaeusque acies impelleret arcus, pugnante Alcide tamen et Telamona timebant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii14)
"taedet saevire corusco fulmine, iam pridem Cyclopum operosa fatiscunt bracchia et Aeoliis desunt incudibus ignes, atque adeo tuleram falso rectore solutos Solis equos, caelumque rotis errantibus uri."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권72)
his labor inserto torrere exsanguia ferro viscera caesarum pecudum, his cumulare canistris perdomitam saxo Cererem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권181)
Styx inde novem circumflua campis, hinc obiecta vias torrentum incendia cludunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권4)
Ergo nec ardentes clipeos vectare nec artos thoracum nexus - tantum sitis horrida torret - sufficiunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권328)
"cura viris tumidos adversa Thracas in ora eruere et saevam bellando frangere gentem, cumque domus contra stantesque in litore nati, dulcius Edonas hiemes Arctonque prementem excipere, aut tandem tacita post proelia nocte fractorum subitas torrentum audire ruinas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권37)
"haec autem primis arma infelicia castris ure, vel ingratae crimen suspende Dianae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권389)
stabat adhuc seu forte rogus, seu numine divum, cui torrere datum saevos Eteocleos artus, sive locum monstris iterum Fortuna parabat, seu dissensuros servaverat Eumenis ignes, hic tenuem nigris etiamnum advivere lucem roboribus pariter cupidae videre, simulque flebile gavisae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권205)
Sed uir Dei ubi ad patefactam usque inter flammas ianuam peruenit, arripientes inmundi spiritus unum de eis, quos in ignibus torrebant, iactauerunt in eum, et contingentes humerum maxillamque eius incenderunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:7)
"Neu comes ire neges, quamvis via longa paretur Et Canis arenti torreat arva siti, Quamvis praetexens picta ferrugine caelum Venturam anticipet imbrifer arcus aquam."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 427)
Illa velim rapida Volcanus carmina flamma Torreat et liquida deleat amnis aqua.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 931)
illi sint comites fusci, quos India torret Solis et admotis inficit ignis equis:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 332)
ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit, atque iterum erronem sub tua signa uoca.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 65)
quam cum velut alienato ab sensu torreret animo, prope attonitus miraculo rex cum ab sede sua prosiluisset amoverique ab altaribus iuvenem iussisset, tu vero abi, inquit, in te magis quam in me hostilia ausus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 134:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION