라틴어 문장 검색

et ut Vasconum obprobrium qui tam dira cupidine conflagrantes Latinorum gloriam sibi usurpare contendunt, per secula cuncta futura sit posteris in exemplum.
(단테 알리기에리, Epistolae 83:3)
Nam per hoc quod romanum Inpenum de iure fuisse monstrabitur, non solum ab oculis regum et principum, qui gubemacula publica sibi usurpant, hoc ipsum de romano populo mendaciter extimantes, ignorantie nebula eluetur, sed mortales omnes esse se liberos a iugo sic usurpantium recognoscent. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 1:15)
Dico igitur ad questionem quod romanus populus de iure, non usurpando, Monarche offitium, quod 'Imperium' dicitur, sibi super mortales omnes ascivit. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 3:2)
O summum facinus, etiamsi contingat in sompniis, ecterni Spiritus intentione abuti!
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:32)
Sed dicere quod Ecclesia sic abutatur patrimonio sibi deputato est valde inconveniens:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:28)
1. Quando quidem aporiavimus extricantes qui sint aulico digni vulgari et que, nec non modum quem tanto dignamur honore ut solus altissimo vulgari conveniat, antequam migremus ad alia, modum cantionum, quem casu magis quam arte multi usurpare videntur, enucleemus;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 44:1)
Adtrita frons interpretatur saepe, quod nescit, et, cum aliis suaserit, sibi quoque usurpat scientiam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:6)
Pessimae consuetudinis est, cum fragilis sexus et inbecilla aetas suo arbitrio abutitur et putat licere, quod libet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:6)
nam tibi de summa caeli ratione deumque disserere incipiam et rerum primordia pandam, unde omnis natura creet res, auctet alatque, quove eadem rursum natura perempta resolvat, quae nos materiem et genitalia corpora rebus reddunda in ratione vocare et semina rerum appellare suemus et haec eadem usurpare corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 2:2)
Tum porro varios rerum sentimus odores nec tamen ad naris venientis cernimus umquam nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus usurpare oculis nec voces cernere suemus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:16)
hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare constituet fruges et Bacchi nomine abuti mavolt quam laticis proprium proferre vocamen, concedamus ut hic terrarum dictitet orbem esse deum matrem, dum vera re tamen ipse religione animum turpi contingere parcat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:21)
et qui cumque dies multos ex ordine ludis adsiduas dederunt operas, plerumque videmus, cum iam destiterunt ea sensibus usurpare, relicuas tamen esse vias in mente patentis, qua possint eadem rerum simulacra venire;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:4)
sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:2)
Quintum quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi non esse usurpatam mulierem quae, cum Kalendis Ianuariis apud virum matrimonii causa esse coepisset, a. d. IV.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 9:1)
Kalendas Ianuarias sequentes usurpatum isset:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION