라틴어 문장 검색

eq(uiti) R(omano) iuris iurandi gratiam fecit, uxorem in stupro generi compertam dimitteret, quam se numquam repudiaturum ante iurauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 35장 1:2)
Liuiam Orestillam C. Pisoni nubentem, cum ad officium et ipse uenisset, ad se deduci imperauit intraque paucos dies repudiatam biennio post relegauit, quod repetisse usum prioris mariti tempore medio uidebatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 25장 1:2)
negabat iure ciuitatem Romanam usurpare eos, quorum maiores sibi posterisque eam impetrassent, nisi si filii essent, neque enim intellegi debere 'posteros' ultra hunc gradum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 38장 1:2)
Gabinio Secundo Cauchis gente Germanica superatis cognomen Cauchius usurpare concessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 24장 3:3)
Peregrinae condicionis homines uetuit usurpare Romana nomina dum taxat gentilicia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 3:1)
ciuitatem R. usurpantes in campo Esquilino securi percussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 3:2)
priorem, quod parentes eius Augustum offenderant, uirginem adhuc repudiauit, posteriorem ipso die, qui erat nuptiis destinatus, ex ualitudine amisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 26장 1:3)
ac ne praenomina quidem ulla praeterquam Gnaei et Luci usurparunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 1장 2:2)
nam Lucium mox pro Seruio usque ad tempus imperii usurpauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 1:8)
eandem Paridis histrionis amore deperditam repudiauit intraque breue tempus inpatiens discidii quasi efflagitante populo reduxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 3장 1:3)
cum ipso pariter eductus, secretorum omnium arbiter libertatis quoque in admonendo eo non alius plus habebat, quod tamen ita usurpabat, ut magis a rege permissum quam vindicatum ab eo videretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 19:2)
scire ipsos unum paene se praedae communis exortem in illis colendis ornandisque usurpare victoriae praemia Haec se fortibus viris dicere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 7:1)
"Nec infitias eo, liberi hominis animo locu- tum esse me cum ignavissimo et hoc unum militiae ius usurpante, ut alienos equos pugnaturis distribuat."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:48)
Adicit deinde, quod apud Bactrianos vulgo usurpabant, canem timidum vehementius latrare quam mordere altissimaque flumina minimo sono labi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 13:1)
Ille facinus purgare non ausus regis titulum se usurpare dixit, ut gentem suam tradere ipsi posset:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION