라틴어 문장 검색

"O regina poli, celi dea, filia summi Artificis, facies nec enim diuina caducam Te docet, aut nostri generis defflere litturam, Quam probat esse deam uultus sceptrumque fatetur Reginam natamque Deo tua gloria monstrat, Cui superum sedes, celi uia, limes Olimpi, Extramundanus orbis regioque Tonantis Tota patet, soliumque Dei fatumque quod ultra est, Me moderare uagam, stupidam rege, siste timentem Indoctamque doce, fluitantem corripe, tristem Letifica, gaudens peregrine consule, ceptum Perfice, nutantem firma, succurre cadenti;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:1)
"O iuuenis cui terra fauet, cui militat ether, Cui Deus arridet, celum famulatur, et omnis Applaudit mundus, et totus supplicat orbis, Reliquiis belli, que uix et forte supersunt, Parce nec in uitulos deseuiat ira leonis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:16)
O mihi continuo multo sudata labore Pagina, cuius ad hoc minuit detractio famam, Viue, nec antiquos temptes equare poetas, Sed pocius ueterum uestigia semper adorans Subsequere et lauris humiles submitte miricas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 22:1)
O Dei proles, genitrixque rerum, Vinculum mundi, stabilisque nexus, Gemma terrenis, speculum caducis, Lucifer orbis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:1)
Nihil, inquam, o regina coelestis, affectuosiori desiderio, quam hujus quaestionis enodationem esurio.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:5)
O rerum omnium mediatrix, nisi vererer mearum quaestionum copia tuae benevolentiae fastidium provocare, alterius meae dubitationis tenebras luci tuae distinctionis exponerem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 23:4)
O sola humanae tenebrositatis luminaria, occidentis mundi sidera matutina, naufragorum tabulae speciales, Portus [0475D] mundialium fluctuum singulares!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:2)
O Virgo, cujus praesignii architectatione humana mens virtutum destinatur palatium per quam homines favorabilis [0478C] gratiae praemia consequentur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:2)
O nativorum omnium originale principium!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:17)
O rerum omnium speciale subsidium!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:18)
O mundanae regionis regina!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:19)
O suprema coelestis principis fidelis vicaria, quae sub imperatoris aeterni auctoritate, fidelem administrationem nulla fermentatione corrumpis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:20)
O Natura, non sine internae spirationis afflatione divina, a tuae discretionis libra istud imperiale processit edictum, [0481A] ut omnes qui abusiva desuetudine, nostras leges aboletas reddere moliuntur, et in nostrae solemnitatis feria feriantes, anathematis gladio feriantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:2)
«O fidelissime Christianorum, quid super his compellas et inquietas paternitatem nostram, cum nostrae [0390C] vires vel potentia non magis quam formica exigua adversus tantorum superbiam computentur?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 8:2)
«O gens Deo dicata, omnia pro Dei amore Dei reliquistis, divitias, agros, vineas et castella;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION