라틴어 문장 검색

virtutem videant intabescantque relicta, anne magis Siculi gemuerunt aera iuvenci, et magis auratis pendens laquearibus ensis purpureas subter cervices terruit, " imus imus praecipites " quam si sibi dicat et intus palleat infelix quod proxima nesciat uxor?
(페르시우스, 풍자, satire 329)
Caedimus inque vicem pracbemus crura sagittis, vivitur hoc pacto, sic novimus, ilia subter caecum vulnus habes, sed lato balteus auro praetegit.
(페르시우스, 풍자, satire 429)
Inter haec triclinii valvas lictor percussit, amictusque veste alba cum ingenti frequentia comissator intravit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:3)
Videbamus nos omnia per foramen valvae, quod paulo ante ansa ostioli rupta laxaverat, favebamque ego vapulanti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:1)
At non servus publicus tam languide agit, sed raptam cauponi harundinem subter lectum mittit omniaque etiam foramina parietum scrutatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:1)
In hac heliocaminus quidem alia xystum, alia mare, utraque solem, cubiculum autem valvis cryptoporticum, fenestra prospicit mare.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 20:3)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
post latissimis fenestris vineas, valvis aeque vineas sed per cryptoporticum quasi admittit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 29:3)
Marmore splendet, valvis in viridia prominet et exit, alia viridia superioribus inferioribusque fenestris suspicit despicitque.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 38:1)
Hunc subter exit fons et exprimitur pluribus venis sed imparibus, eluctatusque quem facit gurgitem lato gremio patescit, purus et vitreus, ut numerare iactas stipes et relucentes calculos possis.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 2:2)
huic supra nubes et subter sidera lapso caelum pro terra, pro pede penna fuit, iamque indignanti nova frena receperat ore, cum levis Aonias ungula fodit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권290)
Dextra laevaque deorum atria nobilium valvis celebrantur apertis (plebs habitat diversa locis):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 23:4)
cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, argenti bifores radiabant lumine valvae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 3:2)
Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas admisitque deos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:9)
Reseratis aurea valvis atria tota patent, pulchroque instructa paratu Cepheni proceres ineunt convivia regis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 74:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION