라틴어 문장 검색

At eodem tempore Thebis, ut ait Callisthenes, in templo Herculis valvae clausae repagulis subito se ipsae aperuerunt, armaque quae fixa in parietibus fuerant ea sunt humi inventa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 108:3)
' At Lacedaemoniis in Herculis fano arma sonuerunt, eiusdemque dei Thebis valvae clausae subito se aperuerunt, eaque scuta, quae fuerant sublime fixa, sunt humi inventa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 98:8)
discessimus in vestibulum Tetti Damionis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 5:3)
Clodi vestibulum vacuum sane mihi nuntiabatur, pauci pannosi, linea lanterna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 3 8:6)
insidiator erat in foro conlocatus atque in vestibulo ipso senatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 3:3)
Vestibula nimirum honesta aditusque ad causam faciet inlustris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 15장 4:3)
Inter haec triclinii valvas lictor percussit, amictusque veste alba cum ingenti frequentia comissator intravit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:3)
Videbamus nos omnia per foramen valvae, quod paulo ante ansa ostioli rupta laxaverat, favebamque ego vapulanti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:1)
Spumabit pateris hornus liquor, et ter ovantem circa delubrum gressum feret ebria pubes" . . . Dum haec ago curaque sollerti deposito meo caveo, intravit delubrum anus laceratis crinibus nigraque veste deformis, extraque vestibulum me iniecta manu duxit . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:10)
Hac non deteriore quam maris facie Chianti remota a mari fruitur, cingitur diaetis duabus a tergo, quarum fenestris subiacet vestibulum villae et hortus alius pinguis et rusticus.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 15:3)
In hac heliocaminus quidem alia xystum, alia mare, utraque solem, cubiculum autem valvis cryptoporticum, fenestra prospicit mare.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 20:3)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
post latissimis fenestris vineas, valvis aeque vineas sed per cryptoporticum quasi admittit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 29:3)
Marmore splendet, valvis in viridia prominet et exit, alia viridia superioribus inferioribusque fenestris suspicit despicitque.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 38:1)
hinc quoque vestibulum dici reor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권190)

SEARCH

MENU NAVIGATION