라틴어 문장 검색

illius egregias virtutes claraque facta saepe fatebuntur gnatorum in funere matres, cum incultum cano solvent a vertice crinem putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 18:1)
Quam in noctis tenebris malesane mentis pedes oberrent *** ante oculos pennatorum, nec perpenditis nec figuratis ignari.
(단테 알리기에리, Epistolae 41:6)
De istis tria sunt in quibus pars ista, quam vobis destinare proposui, variatur a toto, scilicet subiectum, forma et titulus;
(단테 알리기에리, Epistolae 96:4)
in aliis vero non variatur, sicut apparet inspicienti;
(단테 알리기에리, Epistolae 96:5)
38. Inquisitis his tribus in quibus variatur pars a toto, videndum est de aliis tribus in quibus nulla variatio est a toto.
(단테 알리기에리, Epistolae 107:1)
Hostium tabemaculi Cristum figurat, qui est hostium conclavis ecterni, ut ex evangelio elici potest:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:20)
Primus horum modorum apud Gentiles figuratus fuit in illo duello Herculis et Anthei, cuius Lucanus meminit in quarto Farsalie et Ovidius in nono De rerum transmutatione;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:39)
secundus figuratur apud eosdem in Athalanta et Ypomene in decimo De rerum transmutatione. 11.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 21:40)
nam cum dicunt quod Levi et Iudas, filii Iacob, figurant ista regimina, possem similiter hoc interimendo dissolvere:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 5:9)
Utraque nanque propositio vera est, sed medium variatur et arguitur in quatuor terminis, in quibus forma sillogistica non salvatur, ut patet ex hiis que de sillogismo simpliciter.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:9)
beatitudinem scilicet huius vite, que in operatione proprie virtutis consistit et per terrestrem paradisum figuratur;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:14)
7. Si vero contra argumentetur quis de eo quod Ovidius dicit in quinto Metamorfoseos de picis loquentibus, dicimus quod hoc figurate dicit, aliud intelligens.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 14:1)
4. Quare autem tripharie principali[ter] variatum sit, investigemus;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 66:1)
et quare quelibet istarum variationum in se ipsa variatur, puta dextre Ytalie locutio ab ea que est sinistre (nam aliter Paduani et aliter Pisani locuntur);
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 66:2)
Cum igitur omnis nostra loquela - preter illam homini primo concreatam a Deo - sit a nostro beneplacito reparata post confusionem illam que nil aliud fuit quam prioris oblivio, et homo sit instabilissimum atque variabilissimum animal, nec durabilis nec continua esse potest, sed sicut alia que nostra sunt, puta mores et habitus, per locorum temporumque distantias variari oportet.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 68:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION