라틴어 문장 검색

in comoediis vero praeter aliam observationem, qua servi, lenones, parasiti, rustici, milites, meretriculae, ancillae, senes austeri ac mites, iuvenes severi ac luxuriosi, matronae, puellae inter se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus, interim lenis est, altero erecto, altero composito est ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 221:1)
sed illud minus mirum, quod alter deos et iuvenes et bonos patres servosque et matronas et graves anus optime, alter acres senes, callidos servos, parasitos, lenones et omnia agitatiora melius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 325:3)
pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장6)
in ipso maximam virtutem, Romae omnia venalia esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 8장2)
Postquam diviso regno legati Africa decessere et Iugurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum sese videt, certum esse ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante muneribus expleuerat, in regnum Adherbalis animum intendit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장1)
domi militiaeque res publica venalis fuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장49)
"Urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장16)
Erat haud longe ab eo itinere, quo Metellus pergebat, oppidum Numidarum nomine Vaga, forum rerum venalium totius regni maxime celebratum, ubi et incolere et mercari consueuerant Italici generis multi mortales.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 47장1)
Et puto, si venalis esset, non haberet emptorem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 8:7)
Equum empturus solvi iubes stratum, detrahis vestimenta venalibus, ne qua vitia corporis lateant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 9:1)
Opes autem et lenoni et lanistae contingunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 15:2)
" Inter hos tamen iocos inpune tulit ante iudicium adulter, in iudicio leno, qui damnationem peius effugit quam meruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 6:4)
Nullos autem peius mereri de omnibus mortalibus iudico quam qui philosophiam velut aliquod artificium venale didicerunt, qui aliter vivunt quam vivendum esse praecipiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 35:1)
Haec ipsa res, quae tot magistratus, tot iudices detinet, quae et magistratus et iudices facit, pecunia, ex quo in honore esse coepit, verus rerum honor cecidit, mercatoresque et venales in vicem facti quaerimus non quale sit quidque, sed quanti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 10:1)
Caedite maestis pectora palmis, o causidici, venale genus.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION