라틴어 문장 검색

Tertio, ut si quis ad asylum propter crimen laesae maiestatis confugisset, bene liceret regi custodes ei intra asylum ipsum apponere qui eius dicta et facta observarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 18:3)
Quae merito credere possent libertatem suam antiquam et clementiam legum Anglicarum sensim invadi, si voluntas mera, alias quam in criminibus laesae maiestatis, pro facto reputaretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 31:6)
Quo temporis spatio multis secretis colloquiis eum instruxit, primo quidem edocens quomodo personam principis, aspectu et gestu imitaretur, atque qualiter maiestatem suam cum sensu tmaen infortunii sui tueretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:12)
Neque sibi Perkinus ipse defuit, aut maiestate et comitate quadam regia, aut promptis et appositis responsis, aut se benignum et gratiosum praebendo favorem eius ambientibus, aut indignatione et vilipendio quodam modesto versus eos qui de feritate rerum suarum subdubitare videbantur, sed in omnibus mirabiliter se gessit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:18)
Quantum vero ad Iacobum Tirrellum, ei caput paulo post abscissum est in turre ipsa propter alia laesae maiestatis crimina.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:25)
Verum regis vivi imaginem in persona adulterare super omnia imposturarum crimina merito palmam fert, nisi forte excipi debeat impostura Mahometi alicuius aut Antichristi qui maiestatem divinam simularunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 9:3)
Hi homines laesi maiestatis impetiti, convicti, et damni, quod Perkino adhaesissent eique auxilia policiti essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 12:4)
Attamen maiestatem suam eo usque tuebatur ut se rogari primum vellet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:8)
Qui certe (propter odia populi sui et titulum filii sui, tunc aetatem octodecim annorum implentis, principis certe audacis et liberalis, quique ipso aspectu et oris maiestate oculos populi in se trahebat) fortasse in eum irruere potuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 15:5)
Poterit fortasse Majestas tua me furti incusare, quod tantum temporis quantum ad haec sufficiat negotiis tuis suffuratus sim.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:1)
Superest petitio, Majestate tua non indigna, et maxime omnium faciens ad id quod agitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:16)
Majestatem tuam diu sevet incolumem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:22)
Serenissimae Majestati tuae Servus devinctissimus, et devotissimus, FRANCISCUS VERULAM, CANCELLARIUS
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 4:1)
Neque enim aut confutationum triumphis, aut antiquitatis advocationibus, aut authoritatis usurpatione quadam, aut etiam obscuritatis velo, aliquam his nostris inventis majestatem imponere aut conciliare conamur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:9)
Est et tertium genus eorum, qui theologiam et traditiones ex fide et veneratione immiscent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 132:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION