라틴어 문장 검색

item Stymphalides aves, quae alumnae Martis fuisse dicuntur, quae hoc periculum regionibus inrogabant, quod cum essent plurimae, volantes tantum plumarum de se emittebant, ut homines et animalia necarent, agros et semina omnia cooperirent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 29912)
sed hic Alexandrum sequitur, qui dicit Tiberinum, Capeti filium, venantem in hunc fluvium cecidisse et fluvio nomen dedisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3309)
nam 'venatrix' est proprie quae venatur, non quae venationibus abundat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1753)
aut 'venatrix' pro his qui in ea venantur, ut domitrixque Epidaurus equorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1754)
haud aliter Turnus retro cedens petebat fluvium, ac solet leo, pressus multitudine, nec terga praebere propter iram et pudorem, nec posse, licet cupiat, in venantes impetum facere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7892)
quod nomen quia Latinum non est, ut ab eo quod est nutritor, inveniamus eum qui nutritus est, transiit ad nomen aliud et alumnum dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 332)
item Canusium Cynegeticon, quod in eo loco venari solitus erat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2466)
Terentianus cum de hoc metro diceret "plurimus hoc pollet Siculae telluris alumnus", "noster rarus eo pastor Maro". intentio poetae haec est, ut imitetur Theocritum Syracusanum, meliorem Moscho et ceteris qui bucolica scripserunt, - unde est "prima Syracosio dignata est ludere versu nostra" - et aliquibus locis per allegoriam agat gratias Augusto vel aliis nobilibus, quorum favore amissum agrum recepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 118)
aut, quod melius est, 'figere cervos' venari et iaculari in- tellegamus, ut magis ad voluptatem eum quam ad laborem invitare videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 292)
delia nostris Deliam alii amicam priorem volunt, alii Dianam, quae est a Delo et est canibus nota, per quos venamur, quasi dea venationis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 671)
parthenios canibus c. s. Parthenius mons est Arcadiae, dictus a virginibus, quae illic venari consueverant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 571)
sed nutrix recepta cum vellet alumnum suum inmor- talem reddere, interdiu eum lacte divino alebat, noctu in ignem clam obruebat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 199)
illa irata Eleu- sinum exanimavit, Triptolemo alumno suo aeternum beneficium dedit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1913)
"haec alumna urbis istius superstitio, morbi et malae valetudines!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:23)
nec, si qui ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt, eos habere necessarios, quos tum eodem studio praeditos dilexerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION