라틴어 문장 검색

Hac arctati inopia, mille pedites de exercitu in confinio civitatis, Constamnes nomine, explorato novello hordeo, sed nondum maturo, eadem tamen onusti annona, in quamdam vallem descendentes de [0611D] arbustis et myricis ignem suscitaverunt, ipsa grana immaturi hordei flammis exusta et torrida de culmis excutere ad implendos ventres statuentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 24:1)
Nec mora, Addonem cocum, qui erat de domo sua, accersitum sacramento alligavit in alvi sui sectione et viscerum ejectione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:13)
Quapropter dissimulata illius morte et omni tristitia, sicut obnixe rogavit, sectus est alvus illius, viscera exposita et sepulta, corpus vero salsum intus et exterius, in oculis, ore, naribus et auribus aromatibus quoque ac balsamo conditum, corio consutum ac tapetibus involutum, equis impositum, ac firmiter alligatum est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:8)
"Fugiendaautem sunt et modis omnibus igne ac ferro succidenda, langor a corde, imperitiaab animo, luxuria a ventre, seditio a civite, a domo discordia."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 50:5)
Magna pars libertatis est venter bene commoratus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 31:22)
Est autem luxuria libidinose voluptatis appetitus, de qua eciam Cato dixit, Cum te detineat Veneris dampnosa voluptas, Indulgere gule noli, que ventris amica est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 35:4)
Hec namque gravant stomachum,turbant sensum, opprimunt intellectum, ventrem commovent, guttas inducunt,per annum et os fetidum flatum et horribilem sonum emittunt, occulos lacrimososfaciunt, catarrum inducunt, narres et os et aures faciunt fectore, atqueputredine habundare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 47:16)
"Qui dat pauperi nonut reficiat viscera indigentis, sed ut removeat tedium impetrantis, et rem perdit et meritum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 7:3)
Hec namque gravant stomachum, turbant sensum, opprimunt intellectum, ventrem commovent,guttas inducunt, et per anum et os fetidum flatum et horribilem sonum emittunt, oculos lacrimosos faciunt, catarum inducunt, nareset os et aures faciunt fetore atque putredine habundare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 46:8)
"Qui dat ut careat tedio interpellantis, non ut reficiat viscera indigentis, et rem perdit et meritum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 3:14)
"Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem patientem, etclauserit viscera misere sue ab eo:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 4:8)
Laqueus est in auro, viscus in argento, nexus in praedio, clavus est in amore.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:23)
Clavus est libido, clavus tristitia, clavus iracundia, clavi sunt omnes passiones, quae velut veru quodam animam nostram penetrant, et infigunt corpori, visceribusque ejus annectunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:33)
Ideoque talium sermonum seminibus animae ejus repletus est venter, atque ipsa exivit in Verbo.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 6:2)
Tityi quoque viscera reparandis fecunda suppliciis, quae vultur immanis sine ullo fine depascitur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION