라틴어 문장 검색

semper enim circum positus res verberat aeër;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:10)
hic igitur, penitus qui in ferrost abditus aeër, sollicito motu semper iactatur eoque verberat anellum dubio procul et ciet intus, scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 33:14)
Bona verba quaeso, Praetextatus morali, ut adsolet, gravitate subiecit, nec insolenter parentis artium antiquitatis reverentiam verberemus, cuius amorem tu quoque dum dissimulas magis prodis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 4:1)
Anno enim post Romam conditam quadringent­esimo septuagesimo quarto Autronius quidam Maximus servum suum verberatum patibuloque constrictum ante spectaculi commissionem per circum egit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 3:1)
Nec non eandem Fauni filiam dicunt, obsititisseque voluntati patris in amorem suum lapsi, ut et virga myrtea ab eo verberaretur, cum desiderio patris nec vino ab eodem pressa cessisset:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 24:1)
Dextrum Scylla latus, laevum inplacata Charybdis Obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos Sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras Erigit alternos et sidera verberat unda.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 4:1)
illa haud minus urguet obunco Luctantem rostro, simul aethera verberat alis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 28:3)
Sed quid laboramus opinionem sic inanem verbis verberare, cum ipsa rei vanitas se refellat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 12:1)
Vicinumque minax invadit Ariminum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:46)
Expulit ancipiti discordes urbe tribunos Victo iure minax iactatis curia Gracchis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:65)
Tum ne qua futuri Spes saltem trepidas mentes levet, addita fati Peioris manifesta fides, saperique minaces Prodigiis terras implerunt, aethera, pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:3)
venasque minaces Hostili de parte videt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:55)
tu, qui flagrante minacem Scorpion incendis cauda, chelasque peruris, Quid tantum, Gradive, paras?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:12)
In laevum cecidere latus veloxque Metaurus, Crustumiumque rapax, et iunctus Sapis Isauro, Senaque, et Adriacas qui verberat Aufidus undas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:49)
Pronior in Magnum populus, pugnatque minaci Cum terrore fides:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION