라틴어 문장 검색

nam quae faciunt pudoris inmemores etiam feminis feminae iocando turpiter et ludendo, non solum a viduis et intactis ancillis Christi in sancto proposito constitutis sed omnino Christianis nec a mulieribus nuptis nec a virginibus sunt facienda nupturis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:13)
Cumque obtulissem Fascio ut vestram sanctitatem de necessi- tatibus eius adloquerer, pudore deterritus, ne facerem deprecatus est.
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 1:4)
Epigramma Pacuvii verecundissimum et purissimum dignumque eius elegantissima gravitate:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXIV 5:1)
Sed ea tamen, quae obsequi non oportet, leniter et verecunde ac sine detestatione nimia sineque obprobratione acerba reprehensionis declinanda sensim et relinquenda esse dicunt quam respuenda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 14:1)
In principiis autem, inquit, patroni, qui pro reis dicunt, conciliare sibi et complacare iudices debent sensusque eorum expectatione causae suspensos rigentesque honorificis verecundisque sententiis commulcere, non iniuriis atque imperiosis minationibus confutare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 14:1)
Noster autem, qua est rerum omnium verecunda mediocritate, ne si Aelii quidem, Cincii et Santrae dicendum ita censuissent, obsecuturum se fuisse ait contra perpetuam Latinae linguae consuetudinem, neque se tam insignite locuturum, ut absona inauditaque diceret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XV 6:1)
ANNIANUS poeta, et plerique cum eo eiusdem Musae viri, summis adsiduisque laudibus hos Vergilii versus ferebat, quibus Vulcanum et Venerem iunctos mixtosque iure coniugii, rem lege naturae operiendam, verecunda quadam translatione verborum, cum ostenderet demonstraretque, protexit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, X 2:1)
Tum Valerius tribunus, ceteris inter metum pudoremque ambiguis, impetrato prius a consulibus ut in Gallum tam inaniter adrogantem pugnare sese permitterent, progreditur intrepide modesteque obviam;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XI 7:1)
Me enim pudor et verecundia tenent, pronuntiare ea secundum tuam definitionem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 4:2)
Nam et modicis honestisque inter bibendum remissionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existumavit reddique eos laetiores atque ad intentiones rursum capiendas fieri habiliores, et simul, si qui penitus in his adfectionum cupiditatumque errores inessent, quos aliquis pudor reverens concelaret, ea omnia sine gravi periculo, libertate per vinum data detegi et ad corrigendum medendumque fieri oportuniora.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 6:1)
Post id decretum virgines voluntariam mortem non petisse pudore solo deterritas tam inhonesti funeris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, X 3:2)
manuari (inquit) pudorem perdidisti, multaque alia huiuscemodi novat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 4:1)
Sed utantur sane, qui tam expediti sunt, perfugiis commutationum in verbis quae non intelleguntur, utantur tamen, ubi id facere poterunt, verecundius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 10:1)
Nam cum, inquit, ' animadverterat hominem pudore amisso, inportuna industria, corruptis moribus, audacem, confidentem lingua ceteraque omnia praeterquam animam procurantem, istiusmodi hominem cum viderat studia quoque et disciplinas philosophiae contrectare et physica adire et meditari dialectica multaque id genus theoremata auspicari sciscitarique, inclamabat deum atque horminum fidem ac plerumque inter clamandum his eum verbis increpabat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIX 4:1)
Quis igitur habens aliquid humani pudoris voluptatibus istis duabus coeundi atque comedendi, quae sunt homini cum sue atque asino communes, gaudeat?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, II 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION