라틴어 문장 검색

nec non Assyriis pinguescunt robora sucis, pallentique croco strident ardentia mella, spumantesque mero paterae verguntur et atri sanguinis et rapti gratissima cymbia lactis, tunc septem numero turmas - centenus ubique surgit eques - versis ducunt insignibus ipsi Graiugenae reges, lustrantque ex more sinistro orbe rogum et stantes inclinant pulvere flammas, ter curvos egere sinus, inlisaque telis tela sonant, quater horrendum pepulere fragorem arma, quater mollem famularum bracchia planctum, semianimas alter pecudes spumantiaque ignis accipit armenta;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권75)
hic haeret lateri redimita voluptas, hic comes in requiem vergens Labor, est ubi Baccho, est ubi Martigenae socium pulvinar Amori obtinet, interius tecti in penetralibus altis et cum Morte iacet, nullique ea tristis imago cernitur, hae species, ipse autem umentia subter antra soporifero stipatos flore tapetas incubat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권41)
ei in utrumque mare vergentes incoluere urbibus duodenis terras, prius cis Appenninum ad inferum mare, postea trans Appenninum totidem, quot capita originis erant, coloniis missis, quae trans Padum omnia loca, excepto Venetorum angulo qui sinum circumcolunt maris, usque ad Alpes tenuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 378:1)
angulus muri erat in planiorem patentioremque quam cetera circa vallem vergens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 65:1)
tamen, cum praeterveherer navibus Galliae oram, ad famam huius hostis in terram egressus praemisso equitatu ad Rhodanum movi castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 421:1)
ignes in parte castrorum quae vergat in hostem relictos, tabernacula aperta et omnia cara in promptu relicta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 516:1)
Lentulus tribunus militum, cum praetervehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem vidisset, L. Aemili, inquit, quem unum insontem culpae cladis hodiernae dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi virium aliquid superest et comes ego te tollere possum ac protegere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 586:2)
quae civitates continentis quaeque insulae ad Macedoniam vergunt, eae Philippi regnique eius essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 451:2)
sed arx Crotonis una parte imminens mari, altera vergente in agrum, situ tantum naturali quondam munita, postea et muro cincta est qua per aversas rupes ab Dionysio Siciliae tyranno per dolum fuerat capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 35:1)
ceterum postquam tendere ad se Romanas naves vidit, incertum qua subita territus re, Bomilcar vela in altum dedit missisque nuntiis Heracleam qui onerarias retro inde Africam repetere iuberent, ipse Siciliam praetervectus Tarentum petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 415:1)
per idem tempus cum in arce Tarentina vix inopia tolerabilis esset, spem omnem praesidium quod ibi erat Romanum praefectusque praesidii atque arcis M. Livius in commeatibus ab Sicilia missis habebant, qui ut tuto praeterveherentur oram Italiae, classis viginti ferme navium Regii stabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 536:1)
ibi conferentibus quid in cuiusque provinciae regione animorum Hispanis esset, unus Hasdrubal Gisgonis ultimam Hispaniae oram, quae ad Oceanum et Gades vergit, ignaram adhuc Romanorum esse eoque Carthaginiensibus satis fidam censebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 321:1)
et naves indidem accitae erant quae vergentem ad mare partem urbis oppugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 385:2)
tumulus erat silvestris inter Punica et Romana castra, ab neutris primo occupatus, quia Romani qualis pars eius quae vergeret ad hostium castra esset ignorabant, Hannibal insidiis quam castris aptiorem eum crediderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 396:1)
inde insequentibus continuis diebus aliquot ita institit portis ut prope inferre signa videretur, donec Hannibal tertia vigilia crebris ignibus tabernaculisque, quae pars castrorum ad hostes vergebat, et Numidis paucis qui in vallo portisque se ostenderent relictis, profectus Apuliam petere intendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 627:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION