라틴어 문장 검색

ergo argumento verisimili utitur, quasi dicat, non facerem solum ut spectatrix essem, sed ipsam rem gererem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8103)
labor inprobus vel magnus, vel nulli probabilis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1451)
quod verisimile est, quia dicuntur animae aut igni aut vento aut aqua purgari, quod ut fiat necesse est, dum aut per frigidas plagas aut igneam transeunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2436)
"Proinde, si mihi quasi novus aliqui et quasi ignarus partis utriusque considas, nullum negotium est patefacere, omnia in rebus humanis dubia, incerta, suspensa magisque omnia verisimilia quam vera:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:3)
"Id accidere pernotum est auditorum facilitate, qui dum verborum lenocinio a rerum intentionibus avocantur, sine dilectu adsentiuntur dictis omnibus nec a rectis falsa secernunt, nescientes inesse et incredibile verum et verisimile mendacium."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:6)
Causam autem probabilem tu quidem affers:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 13:1)
quae cum similitudine veri concinere maxime sibi videretur probabile vel veri simile ..., quod nos ad agendum sine adsensione potest invitare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS5)
... talia mihi videntur omnia quae probabilia vel veri similia putavi nominanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS7)
Erat in quibusdam laudandis viris, etiam si maximi ingeni non essent, probabilis tamen industria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 29장 1:3)
fuit etiam Q. Rubrius Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario iudicatus est, acer et vehemens accusator, in eo genere sane probabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장 2:1)
Fuit etiam facilis et expeditus ad dicendum et vitae splendore multo et ingenio sane probabili T. Iunius L. F. tribunicius, quo accusante P. Sextius praetor designatus damnatus est ambitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 4:2)
Coniunctus igitur Sulpici aetati P. Antistius fuit, rabula sane probabilis, qui multos cum tacuisset annos neque contemni solum sed inrideri etiam solitus esset, in tribunatu primum contra C. Iuli illam consulatus petitionem extraordinariam veram causam agens est probatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 1:1)
Erat eius aequalis P. Autronius voce peracuta atque magna nec alia re ulla probabilis, et L. Octavius Reatinus, qui cum multas iam causas diceret, adulescens est mortuus - is tamen ad dicendum veniebat magis audacter quam parate - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 3:1)
probabilis orator, iam vero etiam probatus, ex hac inopi ad ornandum, sed ad inveniendum expedita Hermagorae disciplina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 1:2)
quorum quidem alter [quod verisimile dixisset] ita facile soluteque verbis volvebat satis interdum acutas, crebras quidem certe sententias, ut nihil posset ornatius esse, nihil expeditius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION