라틴어 문장 검색

Quemadmodum enim ad hoc ut linea recta fiat, aut circulus perfectus describatur, multum est in constantia et exercitatione manus, si fiat ex vi manus propria, sin autem adhibeatur regula, aut circinus, parum aut nihil;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:3)
Sin et hoc toleraverit, tamen in capessenda fortuna industriam hanc et magnanimitatem sibi non levi impedimento fore experietur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:5)
Itaque verisimile putabit quispiam etiam nos, post tantum motum et molitionem, deventuros tandem ad aliquam ex illis philosophiis quae apud antiquos valuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:3)
sin manus incaluerit, frigida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 182:3)
sin ex latere aut inferius, omnino tardius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 234:3)
quae si bene uniantur splendent, sin minus, indurantur certe, sed non splendent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:8)
Sin nihil hujusmodi inveniatur, habendus est pro suspecto, et ad alias instantias crucis circa hoc confugiendum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 352:4)
sin aut vertatur (ut prius) in orientem et occidentem, aut perdat verticitatem, habenda est illa causa pro suspecta, et ulterius inquirendum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:8)
sin occurrant varia quae obstant, sequuntur putrefactiones quae sunt rudimenta generationis novae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:7)
sin fuerint in massis majoribus et tanquam justis exercitibus, tum vero per conflictum se locis invicem summovent et ejiciunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:10)
ita ut verisimile sit posse esse interius versus viscera terrae materias quae calefieri prorsus respuant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:18)
sin majus fuerit pondus, succumbit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:7)
sin minus, apparuisset factam fuisse restitutionem, et compressionem fuisse transitoriam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:20)
sin sumantur interius, vapores eorum, ascendentes ad caput, spiritus in ventriculis cerebri contentos undequaque fugant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:15)
Etenim longe verisimilius est quatuor elementa mutabilia et unam quintam essentiam immutabilem, recte ab aeterno locata, opus Deo non habere, quam exercitum atomorum et seminum infinitorum sine ordine fortuito vagantium hunc rerum ordinem et pulchritudinem progignere potuisse absque aedili quodam divino.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION