라틴어 문장 검색

Neque dubium est, quodcumque inditum est, si magna inflammatio est, quin ea, quae pus movent, inponenda sint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장62)
Inflammatione finita, propter nervos priore cataplasmate, dein cerato utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장65)
Sine dolore quoque si multa intestina prolapsa sunt, secari supervacuum est, non quo non excludi a scroto possint, nisi tamen inflammatio prohibuit, sed quo repulsa inguinibus inmorentur ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali non finis sed mutatio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 20장17)
Solvendi fibulas tempus inflammatione finita et purgato vulnere est, ut una simul et oras et venas cicatrix devinciat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장21)
tum multa frigida aqua fovetur, emplastrumque circa datur, quod valentem inflammationem reprimat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장17)
Ubi iam sine inflammatione est, deligari debet a pube usque circulum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장19)
at mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장2)
Cum vesicae vero calculique facta mentio sit, locus ipse exigere videtur, ut subiciam, quae curatio calculosis, cum aliter succurri non potest, adhibeatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장16)
Ambulandi vero inter haec exercitatione utatur, quo magis calculus ad vesicae cervicem descendat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장23)
Ex quibus evenit, ut inter ilia sinus super pubem sine ullis rugis sit extentus et in angustum conpulsa vesica ex facili calculus capi possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장34)
dextraeque digitos super imum abdomen leviter inponit, ne, si utrimque digiti circa calculum vehementer concurrerint, vesicam laedant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장37)
nam laesa vesica nervorum distensiones cum periculo mortis excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장39)
Si vero aut ibi non fuit aut recessit retro, digiti ad ultimam vesicam dantur, paulatimque dextra quoque manus eius ultra translata subsequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장42)
id est ne saepius agitanda vesica sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장44)
In vesica vero non tuto vel hi conquiruntur vel adtrahuntur, quoniam ubi illam convulnerarunt, ex distentione nervorum mortem matu-rant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장74)

SEARCH

MENU NAVIGATION