라틴어 문장 검색

tum per idoneos et secreti eius socios crebrescit vivere Agrippam, occultis primum sermonibus, ut vetita solent, mox vago rumore apud inperitissimi cuiusque promptas auris aut rursum apud tur- bidos eoque nova cupientis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장6)
nam Augustus inter alia dominationis arcana, vetitis nisi permissu ingredi senatoribus aut equitibus Romanis inlustribus, seposuit Aegyptum ne fame urgeret Italiam quisquis eam provinciam claustraque terrae ac maris quamvis levi praesidio adversum ingentis exercitus insedisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 59장5)
quod si regrederetur, obsistente Sentio civile bellum incipi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 76장7)
qua gloria aequabat se Tiberius priscis imperatoribus qui venenum in Pyrrum regem vetuerant prodiderantque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 88장2)
et ubi nihil contra morem cuperent, nihil per metum vetabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 26장3)
nam incipiente C. Bibulo ceteri quoque aediles disseruerant, sperni sumptuariam legem vetitaque utensilium pretia augeri in dies nec mediocribus remediis sisti posse, et consulti patres integrum id negotium ad principem distulerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 52장4)
porro, si hi duxissent provincias, cur Dialibus id vetitum?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장2)
L. Ennium equitem Romanum, maiestatis postulatum quod effigiem principis promiscum ad usum argenti vertisset, recipi Caesar inter reos vetuit, palam aspernante Ateio Capitone quasi per libertatem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 70장2)
iique sermones tamquam vetita miscuissent speciem artae amicitiae fecere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 68장10)
ibi campo aut litore iacentes nullo discrimine noctem ac diem iuxta gratiam aut fastus ianitorum perpetiebantur donec id quoque vetitum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장10)
nec ultra deliberatum quo minus non quidem extrema decernerent (id enim vetitum), sed paratos ad ultionem vi principis impediri testarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 5장2)
dein rogatione tribunicia ad semuncias redactum, postremo vetita versura.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 16장4)
nam ut metu repetundarum infracta avaritia est, ita vetita gratiarum actione ambitio cohibebitur.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 21장10)
quo laetor magis oblatum nobis iudicem, qui me vel in futurum vetet versus facere, vel, quod iam pridem opto, sua quoque auctoritate compellat, ut omissis forensium causarum angustiis, in quibus mihi satis superque sudatum est, sanctiorem illam et augustiorem eloquentiam colam.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 4장 2:1)
ideoque magis servatur quam si vetitum esset.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION