라틴어 문장 검색

Sed Tiberius, vim principatus sibi firmans, imaginem antiquitatis senatui praebebat postulata provinciarum ad disquisitionem patrum mittendo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 60장1)
ceteros obscuris ob vetustatem initiis niti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 63장4)
neque dispar apud Coos antiquitas, et accedebat meritum ex loco:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 14장3)
ita medendum senatus decreto aut lege, sicut Augustus quaedam ex horrida illa antiquitate ad praesentem usum flexisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장5)
et Segestani aedem Veneris montem apud Erycum, vetustate dilapsam, restaurari postulavere, nota memorantes de origine eius et laeta Tiberio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장9)
neque multum distantia inter se memorabant de vetustate generis, studio in populum Romanum per bella Persi et Aristonici aliorumque regum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장3)
ne Ilienses quidem, cum parentem urbis Romae Troiam referrent, nisi antiquitatis gloria pollebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장5)
At Zmyrnaei repetita vetustate, seu Tantalus Iove ortus illos, sive Theseus divina et ipse stirpe, sive una Amazonum condidisset, transcendere ad ea, quis maxime fidebant, in populum Romanum officiis, missa navali copia non modo externa ad bella sed quae in Italia tolerabantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 56장1)
in Domitio super vetustatem generis propinquum Caesaribus sanguinem delegerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 75장3)
neque discerneres alienos a coniunctis, amicos ab ignotis, quid repens aut vetustate obscurum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장7)
sed antiquitas quidem obscura:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장7)
Sed consultanti super absolutione Asiatici flens Vitellius, commemorata vetustate amicitiae utque Antoniam principis matrem pariter observavissent, dein percursis Asiatici in rem publicam officiis recentique adversus Britanniam militia, quaeque alia conciliandae misericordiae videbantur, liberum mortis arbitrium ei permisit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 3장1)
Rettulit dein de immunitate Cois tribuenda multaque super antiquitate eorum memoravit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 61장1)
Die funeris laudationem eius princeps exorsus est, dum antiquitatem generis, consulatus ac triumphos maiorum enumerabat, intentus ipse et ceteri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장1)
Gaio Vipstano Fonteio consulibus diu meditatum scelus non ultra Nero distulit, vetustate imperii coalita audacia et flagrantior in dies amore Poppaeae, quae sibi matrimonium et discidium Octaviae incolumi Agrippina haud sperans crebris criminationibus, aliquando per facetias incusaret principem et pupillum vocaret, qui iussis alienis obnoxius non modo imperii sed libertatis etiam indigeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION