라틴어 문장 검색

7. Hoc etiam anno, licet rex a spiritibus et illusionibus non esset vexatus, quos aspersione partim sanguinis partim aquae abegerat, attamen apparitionibus quibusdam inquietabatur, semper ab eadem regione se ostentibus, familia scilicet Eboracensi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:1)
Rursos mos illis erat subditos informationibus de intrusione in terras regias vexare calumniis et praetextibus vix probabilibus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 18:3)
Nonnulli in ea opinione erant perpetuas rebelliones quibus toties vexatus fuit eum ad hoc redegisse, ut odio populum suum haberet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:21)
sed multo magnis naturae constrictae et vexatae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:2)
quod genus rerum hominum studia avertere et alienare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 290:2)
Nemo autem principum sui periculi magnitudinem metiatur ex eo, quod iusta sint aut iniusta illa quae animos populi alienant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:6)
Mentem enim obnubilant, amicos alienant, et negota interpellant ita ut nec alacriter nec constanter peragi possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:5)
Et osculatus est eam et dimisit illos. Et Edna dixit Thobiae: " Fili et frater dilecte, te restituat Dominus caeli, et videam filios tuos et Sarae filiae meae, antequam moriar, ut delecter coram Domino. Ego trado tibi filiam meam tamquam depositum, ut non vexes eam omnibus diebus vitae tuae. Vade, fili, in pacem. Ego mater tua amodo, et Sara soror tua. Bene dirigamur omnes in ipso omnibus diebus vitae nostrae ". Et osculata est ambos et dimisit illos sanos.
(불가타 성경, 토빗기, 10장12)
Audite verbum hoc, vaccae Basan, quae estis in monte Samariae, quae opprimitis egenos et vexatis pauperes, quae dicitis dominis vestris: " Affer, ut bibamus ".
(불가타 성경, 아모스서, 4장1)
et filii populi nostri propter hoc obsederunt arcem et alienabant se a nobis, et, quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hereditates nostrae diripiebantur.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장24)
Et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et alienavit se ab Alexandro, et manifestatae sunt inimicitiae eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장12)
Et mentitus est omnia, quaecumque dixit, et abalienavit se a Ionatha et non retribuit ei secundum beneficia, quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장53)
et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt; et vexabat civitatem a terra et mari et neminem sinebat ingredi vel egredi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장14)
Et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장27)
Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION