라틴어 문장 검색

enimvero indignum id ratus Hannibal viatorem ad prendendum quaestorem misit subductumque in contionem non ipsum magis quam ordinem iudicum, prae quorum superbia atque opibus nec leges quicquam essent nec magistratus, accusavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 553:1)
simul se universa contio avertit et secuta Scipionem est, adeo ut postremo scribae viatoresque tribunos relinquerent, nec cum is praeter servilem comitatum et praeconem qui reum ex Rostris citabat quisquam esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 655:2)
qua post famam de casu fratris adlatam relicta legatione cucurrisse eum Romam et, cum a porta recta ad forum se contulisset, quod in vincula duci fratrem dictum erat, reppulisse a corpore eius viatorem, et tribunis retinentibus magis pie quam civiliter vim fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 718:1)
Cornelius evocatus a viatore, cum templo egressus esset, paulo post redit confuso vultu et exposuit patribus conscriptis bovis sescenaris quem immolavisset iocur diffluxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 165:2)
Stratus validissima tum urbs Aetoliae erat ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 236:1)
quo spatio temporis ponte perfecto, traductis copiis diei progressus iter obvium Archidamum, principem Aetolorum per quem ei Stratus tradebatur habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 239:2)
satis constabat eum tamquam ad Persea tendentem Stratum venisse, mutato deinde cum fortuna animo Romanis se, adversus quos venerat, iunxisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 245:1)
Cave modo, ne prius in via accumbas, quam illi, ubi lectus est stratus, concumbimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 421)
Non minus in Macedonia quo loci sepultus est Euripides, dextra ac sinistra monumenti advenientes duo rivi concurrunt in unum, e quibus ad unum accumbentes viatores pransitare solent propter aquae bonitatem, ad rivum autem, qui est ex altera parte monumenti, nemo accedit, quod mortiferam aquam dicitur habere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장65)
quia non semper viator a latrone, non numquam etiam latro a viatore occiditur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 1:8)
VALGIUS RUFUS in secundo librorum quos inscripsit De Rebus per Epistulam Quaesitis, lictorem dicit a ligando appellatum esse, quod, cum magistratus populi Romani virgis quempiam verberari iussissent, crura eius et manus ligari vincirique a viatore solita sint, et inde is qui ex conlegio viatorum officium ligandi haberet lictor sit appellatus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION