라틴어 문장 검색

Male vincit, quem poenitet victoriæ;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 317:20)
melius est enim ignoscere, quam post victoriam poenitere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 317:21)
hoc est, bona vita post victoriam, bona vita absoluto certamine;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 3:14)
ut jam nobis nulla sit cum corpore mortis contentio, sed sit in corpore mortis victoria.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 3:16)
ut intra eum diem et victi erubescant, et victores palmam adipiscantur victoriae.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:17)
Aeternam felicitatem describit, quam nobis etiam destinatam esse demonstrat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 1:1)
Magna videtur praeliantium victoria, triumphantium gloria:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:12)
Propinquitate enim regiae stirpis, gentilitateque etiam tum Constantii nominis, efferebatur in fastus, si plus valuisset, ausurus hostilia in auctorem suae felicitatis (ut videbatur).
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 1:2)
Utque aegrum corpus quassari etiam levibus solet offensis, ita animus eius angustus et tener, quicquid increpuisset, ad salutis suae dispendium existimans factum aut cogitatum, insontium caedibus fecit victoriam luctuosam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 2:1)
In summa tanquam arbitros vos quid suadetis opperior, ut princeps tranquillus, temperanter adhibere modum adlapsa felicitate decernens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 15:1)
et perlato nuntio repentino, docente rem insperatam et arduam ad sententiam facilitate completam, hi qui summam aulam tenebant, omni placendi studio in adulationem ex more collato, virtutem felicitatemque imperatoris extollebant in caelum, cuius nutu in modum gregariorum militum (licet diversis temporibus) duo exauctorati sunt principes, Veteranio nimirum et Gallus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 2:2)
Igitur Silvano Agrippinae (ut relatum est) interfecto, inaestimabili gaudio re cognita princeps, insolentia coalitus et tumore, hoc quoque felicitatis suae prosperis cursibus assignabat, eo more quo semper oderat fortiter facientes, ut quondam Domitianus, superare tamen quacumque arte contraria cupiebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 35:1)
Quia igitur res magnae quas per Gallias virtute felicitateque correxit, multis veterum factis fortibus praestant, singula serie progrediente monstrabo, instrumenta omnia mediocris ingenii (si suffecerint) commoturus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 1장 2:1)
Ad ultimum exceptis victoriis, per quas cadentes saepe incolumi contumacia barbaros fudit, quod profuerit anhelantibus extrema penuria Gallis, hinc maxime claret, quod primitus partes eas ingressus, pro capitulis singulis tributi nomine vicenos quinos aureos repperit flagitari, discedens vero septenos tantum munera universa complentes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 14:1)
Accessit huic alacritati plenus celsarum potestatum assensus, maximeque Florenti praefecti praetorio, periculose quidem sed ratione secunda pugnandum esse censentis, dum starent barbari conglobati, qui si diffluxissent, motum militis in seditiones nativo calore propensioris ferri non posse aiebat, extortam sibi victoriam (ut putavit) non sine ultimorum conatu graviter toleraturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION