라틴어 문장 검색

"claude, vigil,subeunt hostes,claude undique portas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권217)
Nondum cuncta polo vigil inclinaverat astra ortus et instantem cornu tenuiore videbat Luna diem, trepidas ubi iam Tithonia nubes discutit ac reduci magnum parat aethera Phoebo:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권1)
"exsere quaeso cornua, et adsueto propior premat orbita terras, hunc quoque, qui curru madidas tibi pronus habenas ducit, in Aonios vigiles demitte Soporem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권135)
illam nam tempore in omni adtendunt vigiles et rex iubet ipse teneri, contractaeque vices et crebrior excubat ignis, ergo deis fratrique moras excusat et amens, ut paulum immisso cessit statio horrida somno, erumpit muris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권167)
ut saevos narret vigiles Argia sorori;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권391)
cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci genere pugnae, adequitando ipsis prope portis hostem excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 155:2)
sensere vigiles, excitatus exercitus, signo dato concursum est ad arma;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 265:2)
clamor subito ortus non consulis modo vigiles, exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 293:2)
tum vigiles eius loci qua fefellerat adscendens hostis citati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 508:1)
et cum in omnes more militari se animadversurum Q. Sulpicius tribunus militum pronuntiasset, consentiente clamore militum in unum vigilem conicientium culpam deterritus, a ceteris abstinuit, reum haud dubium eius noxae adprobantibus cunctis de saxo deiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 508:2)
quo excitatus vigil cum proximum movisset erectique alios concitarent, ignari cives an hostes essent,:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 402:2)
eo ferocius adequitare Samnites vallo neque otium pati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 311:1)
ceterum cum propter difficilem urbis situm nec oppugnandi satis certa ratio iniretur et aut tempore longinqua aut praeceps periculo victoria esset, soranus transfuga clam ex oppido profectus, cum ad vigiles Romanos penetrasset, duci se extemplo ad consules iubet deductusque traditurum urbem promittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 338:1)
adequitant deinde sensim portis urbemque ex tuto rectis itineribus perviam conspiciunt et consuli referunt excessum urbe;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 483:1)
ad duo milia peditum et ducenti equites vigilibus ad portas trucidatis ad Hannibalem transfugiunt, quos Poenus benigne adlocutus et spe ingentium donorum accensos in civitates quemque suas ad sollicitandos popularium animos dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 502:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION