라틴어 문장 검색

cum dubium non sit lucem coelestium, non tantum albedinis vividum colorem, verum etiam omnis flammae (quae apud nos nota est) lucem, quoad vigorem radiationis, multis partibus excedere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:9)
levi contemplatione, quia scilicet nil spectabile erat ab extra quod eum motum cieret (itaque rebus ipsis innatum atque insitum putavit);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 449:6)
Eminet autem hic motus praecipue in spiritibus animalium, qui motus omnes partium reliquarum, quamdiu ipse in vigore est, contemperat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:4)
Reliqui vero Motus regunt et reguntur invicem, pro rationibus vigoris, quanti, incitationis, ejaculationis, necnon tum auxiliorum tum impedimentorum quae occurrunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 470:8)
mirum non est, si ubique naturalibus contemplationibus et experimentis, ad exempla artis nostrae, conspersa fuerit et illustrata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:5)
Abiectum siquidem et pusillanimum est illud Epicuri dictum satis magnum alter alteri theatrum sumus, quasi homo natus ad contemplationem coeli et coelestium idolum adorans minutum satageret, se submittendo, si non ori ut bruta, oculo tamen, certe ad altiora contemplanda dato.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:10)
Illud tamen e converso, quod aliquam divinae naturae speciem prae se ferat, falsissimum est, nisi huiusmodi vita solitaria minime ab amore ipsius solitudinis proveniat, sed a studio secedendi ut altioribus contemplationibus quis vacet, id quod in nonnullis ethnicorum reperitur, sed affectatum et fictum, ut in Epimenide Cretense, Numa Romana, Empedocle Siculo, et Apollonio Tyaneo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:4)
Atque in hoc ingenio suo non sunt admodum reprimendi, si animos ipsorum in vigore conservare cordi nobis sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 10:4)
Etenim vigor iuventutis excessus plurimos tegit, qui tamen in senectute tandem velut debita exigentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:5)
Veluti factio Luculli et optimatum ad tempus aliquod se in satis magno vigore contra factionem Pompeii et Caesaris sustinuit, verum postquam auctoritas senatus et optimatum deprimebatur, factio ipsius Caesaris et Pompeii in partes propediem scissa est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:10)
Etenim imperia magna, dum in vigore sunt, copias nativas provinciarum enervant et destruunt propriis cohortibus domi fidentia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:3)
Haec dum mecum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili officio signarem astitisse mihi supra uerticem uisa est mulier reuerendi admodum uultus, oculis ardentibus et ultra communem hominum ualentiam perspicacibus, colore uiuido atque inexhausti uigoris, quamuis ita aeui plena foret ut nullo modo nostrae crederetur aetatis, statura discretionis ambiguae.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 1:1)
Luminibusque prior rediit uigor,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, V 2:1)
Intus est hominum uigor
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 33:1)
Tum mentis uigor excitus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION