라틴어 문장 검색

"quid possis probat amnicus, qui vectat silicem, liquor, hoc iam quod superest cedo, quo nil est pretiosius pro te, Christe Deus, mori."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.22)
inpacta quotiens corpus attigerat salix, tenui rubebant sanguine uda vimina, quem plaga flerat roscidis livoribus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1296)
nam prona sub axem labitur et lacero tardat sufflamine currum, addit Sobrietas vulnus letale iacenti, coniciens silicem rupis de parte molarem, hunc vexilliferae quoniam fors obtulit ictum spicula nulla manu sed belli insigne gerenti, casus agit saxum, medii spiramen ut oris frangeret, et recavo misceret labra palato, dentibus introrsum resolutis lingua resectam dilaniata gulam frustis cum sanguinis inplet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1107)
Ac primum silici scintillam excudit Achates, succepitque ignem foliis, atque arida circum nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 13:10)
Rursus et alterius lentum convellere vimen insequor, et causas penitus temptare latentis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:6)
quaerit pars semina flammae abstrusa in venis silicis, pars densa ferarum tecta rapit silvas, inventaque flumina monstrat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 1:5)
Latet arbore opaca aureus et foliis et lento vimine ramus, Iunoni infernae dictus sacer;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 6:8)
Illa solo fixos oculos aversa tenebat, nec magis incepto voltum sermone movetur, quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:26)
] quos super atra silex iam iam lapsura cadentique imminet adsimilis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:10)
Stabat acuta silex, praecisis undique saxis speluncae dorso insurgens, altissima visu, dirarum nidis domus opportuna volucrum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:7)
Haud segnes alii crates et molle feretrum arbuteis texunt virgis et vimine querno exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:2)
hic inter densas corylos modo namque gemellos, spem gregis, ah, silice in nuda conixa reliquit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS13)
quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus, viminibus mollique paras detexere iunco?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.59)
[Ut silicis venis abstrusum excuderet ignem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:7)
tu spisso vimine qualos colaque prelorum fumosis deripe tectis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION