-
Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae(ut uineta egomet caedam mea), cum tibi librum sollicito damus aut fesso;
- (호라티우스의 두번째 편지, 195)
-
vinea submittit capreas non semper edulis.
- (호라티우스의 풍자, 2권, 04장29)
-
Audio religiosam habere te matrem, multorum annorum viduam, quae aluit, quae erudivit infantem et post studia Galliarum, quae vel florentissima sunt, misit Romam non parcens sumptibus et absentiam filii spe sustinens futurorum, ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis gravitas Romana condiret nec calcaribus in te sed frenis uteretur, quod et in disertissimis viris Graeciae legimus, qui Asianum tumorem Attico siccabat sale et luxuriantes flagellis vineas falcibus reprimebant, ut eloquentiae toreularia non verborum pampinis, sed sensuum quasi uvarum expressionibus redundarent.
- (히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:1)
-
nullo quippe alio vineis discrimine quam quod illi marmoreum caput est, tua vivit imago.
- (유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII27)
-
praeterea nitidas fruges vinetaque laeta sponte sua primum mortalibus ipsa creavit, ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
- (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:5)
-
inque dies magis in montem succedere silvas cogebant infraque locum concedere cultis, prata lacus rivos segetes vinetaque laeta collibus et campis ut haberent, atque olearum caerula distinguens inter plaga currere posset per tumulos et convallis camposque profusa;
- (루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 46:4)
-
vinea agitur.
- (마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권22)
-
Exercet melius vinea fossa viros.
- (마르티알리스, 에피그램집, 14권, XLIX Halteres2)
-
turtur et mascu- lino et feminino genere invenitur, ut 'aeria turtur cessabit', et Plautus "tibi obustos turtures". ab ulmo ulmus lignum est, quod sub vinea fit.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 583)
-
quia in domo sua semper ignis sit, ideo subiectum 'hinc tantum', ut est "hinc omnis largo pubescit vinea fetu", hoc est ex hac causa.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 512)
-
'vinitor' autem vel custos vel cultor vinearum.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 363)
-
merito, in- quit, sacra faciemus ei, cuius beneficio vineta proveniunt.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3937)
-
et 'antes' alii extremos vinearum ordines accipiunt, alii macerias, quibus vineta cluduntur, quae maceriae fiunt de assis, id est siccis, la- pidibus:
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4172)
-
An Atti Navi lituus ille, quo ad investigandum suem regiones vineae terminavit, contemnendus est?
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 9:1)
-
Nec vero ita refellendum est ut, si segetibus aut vinetis cuiuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e vitae commodis casus abstulerit, eum cui quid horum acciderit aut invisum deo aut neglectum a deo iudicemus.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 167:2)