라틴어 문장 검색

his violare cibos sacraeque adsistere mensae permittunt, et vasa iubent frangenda lavari, cum colocyntha bibit vel cum barbata chelidon.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI182)
ille petit veniam, quotiens non abstinet uxor concubitu sacris observandisque diebus magnaque debetur violato poena cadurco et movisse caput visa est argentea serpens;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI269)
templorum quoque maiestas praesentior, et vox nocte fere media mediamque audita per urbem litore ab Oceani Gallis venientibus et dis officium vatis pergentibus, his monuit nos, hanc rebus Latiis curam praestare solebat fictilis et nullo violatus Iuppiter auro.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI37)
quid sentire putas omnes, Calvine, recenti de scelere et fidei violatae crimine?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII3)
nocte brevem si forte indulsit cura soporem, et toto versata toro iam membra quiescunt, continuo templum et violati numinis aras et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet, te videt in somnis;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII86)
effigies sacri nitet aurea cercopitheci, dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae atque vetus Thebe centum iacet obruta portis, illic aeluros, hic piscem fluminis, illic oppida tota canem venerantur, nemo Dianam, orrum et caepe nefas violare et frangere morsu;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV3)
Hic gaudere libet quod non violaverit ignem, quem summa caeli raptum de parte Prometheus donavit terris;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV31)
Hanc quoque foede per obscenam turpemque dictu contumeliam violant;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 5:4)
Critolaus causa belli, qui libertate a Romanis data adversus ipsos usus est legatosque Romanos, dubium an et manu, certe oratione violavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 2:1)
sed a successore Popilio violata victoria est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 17:3)
tum quidem domus, templa et arae, humana omnia atque divina iura violata sunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 7:3)
fuitque de servis ovatione contentus, ne dignitatem triumphi servili inscriptione violaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 8:2)
Ausi post hoc virum medici violare fomentis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 72:2)
Nisi hoc quoque ex persuasione sectae fuit, ne violarent manus, sed in amolitione fortissimarum piissimarumque animarum iudicio suo, scelere alieno uterentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 15:2)
Gallos attribuunt, quia, numen qui violarint Matris et ingrati genitoribus inventi sint, significare volunt indignos esse putandos, vivam progeniem qui in oras luminis edant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION