라틴어 문장 검색

alter enim de te, Rhene, triumphus adest, inrita motorum non sunt praesagia vatum . danda Iovi laurus, dum prior illa viret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 447)
"ipse solum colui, cuius placidissima laevum radit harenosi Thybridis unda latus, hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat, tantaque res paucis pascua bubus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권138)
neu dubites, primae fuerint quin ante Kalendae Martis, ad haec animum signa referre potes, laurea, flaminibus quae toto perstitit anno, tollitur, et frondes sunt in honore novae, ianua tunc regis posita viret arbore Phoebi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권74)
in medio gramen, muscoque adoperta virenti manabat saxo vena perennis aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권165)
Postera cum roseam pulsis Hyperionis astris in matutinis lampada tollet equis, frigidus Argestes summas mulcebit aristas, candidaque a Calabris vela dabuntur aquis, at simul inducent obscura crepuscula noctem, pars Hyadum toto de grege nulla latet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권87)
an quia maturis albescit messis aristis, et color et species floribus omnis inest?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권218)
summa virent pinu, cetera quercus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권235)
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat, nec renovatus ager gravidis canebat aristis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:10)
Utque leves stipulae demptis adolentur aristis, ut facibus saepes ardent, quas forte viator vel nimis admovit vel iam sub luce reliquit, sic deus in flammas abiit, sic pectore toto uritur et sterilem sperando nutrit amorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:15)
Pallor in ore sedet, macies in corpore toto, nusquam recta acies, livent rubigine dentes, pectora felle virent, lingua est suffusa veneno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 63:8)
Et tandem Tritonida conspicit arcem ingeniis opibusque et festa pace virentem, vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:2)
stagni tamen ultima vivo caespite cinguntur semperque virentibus herbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:9)
Terga caput tangunt, colla intercepta videntur, spina viret, venter, pars maxima corporis, albet, limosoque novae saliunt in gurgite ranae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:31)
Non secus exarsit conspecta virgine Tereus, quam siquis canis ignem supponat aristis, aut frondem positasque cremet faenilibus herbas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:5)
Quae postquam subdita clivum sustulit, aequatam mentae tersere virentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION