라틴어 문장 검색

Aborigines primos in his regionibus quidam visos esse firmarunt, Celtas nomine regis amabilis et matris eius vocabulo Galatas dictos - ita enim Gallos sermo Graecus appellat - alii Dorienses antiquiorem secutos Herculem oceani locos inhabitasse confines.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 3:1)
Nullo itaque post haec repugnante, ad recuperandam ire placuit Agrippinam, ante Caesaris in Gallias adventum excisam, per quos tractus nec civitas ulla visitur nec castellum, nisi quod apud Confluentes, locum ita cognominatum, ubi amnis Mosella confunditur Rheno, Rigomagum oppidum est et una prope ipsam Coloniam turris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 3장 1:1)
Clausa ergo urbe murorumque intuta parte firmata, ipse cum armatis die noctuque inter propugnacula visebatur et pinnas, ira exundante substridens, cum erumpere saepe conatus, paucitate praesentis manus impediretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 4장 2:1)
Haec dum per eoas partes et Gallias pro captu temporum disponuntur, Constantius quasi cluso Iani templo stratisque hostibus cunctis, Romam visere gestiebat, post Magnenti exitium absque nomine ex sanguine Romano triumphaturus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 1:1)
Augustus itaque faustis vocibus appellatus, non montium litorumque intonante fragore cohorruit, talem se tamque immobilem, qualis in provinciis suis visebatur, ostendens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 9:1)
Multis igitur cum stupore visis horrendo, imperator de fama querebatur, ut invalida vel maligna, quod augens omnia semper in maius, erga haec explicanda quae Romae sunt obsolescit, deliberansque diu quid ibi ageret, urbis addere statuit ornamentis, ut in maximo circo erigeret obeliscum, cuius originem formamque loco competenti monstrabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 17:1)
Quo viso, animosus contra labores maximos Caesar, ducentis equitibus saeptus, ut ardor negotii flagitabat, agmina peditum impetu veloci discurrerent, verbis hortabatur et gestu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 28:1)
Hoc autem exinde acciderat, quod dum ordinum restituitur series, cataphracti equites viso rectore suo leviter vulnerato, et consorte quodam per cervicem equi labente, pondere armorum oppressi, dilapsi qua quisque poterat, peditesque calcando cuncta turbassent, ni conferti illi sibique vicissim innexi stetissent immobiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 38:1)
Quibus visis, compulsus ad ultimos metus, ultro se dedidit solus egressus, comitesque eius ducenti numero et tres amici iunctissimi, flagitium arbitrati post regem vivere, vel pro rege non mori, si ita tulerit casus, tradidere se vinciendos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 60:1)
Emensaque aestimatione decimi lapidis, cum prope silvam venisset squalore tenebrarum horrendam, stetit dux diu cunctando, indicio perfugae doctus per subterranea quaedam occulta, fossasque multifidas, latere hostium plurimos, ubi habile visum fuerit erupturos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 8:1)
visoque imperatore, abiectis armis pectore toto procubuit, exanimis stratus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 9:3)
Quorum regalis Vitrodorus, Viduari filius regis, et Agilimundus subregulus, aliique optimates et iudices, variis populis praesidentes, viso exercitu in gremio regni solique genitalis, sub gressibus militum iacuere, et adepti veniam iussa fecerunt, sobolemque suam obsidatus pignore (ut obsecuturi condicionibus impositis) tradiderunt, eductisque mucronibus, quos pro numinibus colunt, iuravere se permansuros in fide.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 21:2)
Variaeque palmae victoriarum accessit eorum quoque supplicatio, qui armis libertatem invaserant, et reliqui eorum cum precibus, ut superatos et imbelles dominos aspernati, fortioribus visis inclinavere cervices.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 21:3)
primum ne struendo textis compagibus ponti, telorum officeret , quo opera levi perfecto, visis terris hostilibus et calcatis, obstinatis ad mortem animis conatos resistere Sarmatas, absque nostrorum dispendio stravimus, parique petulantia ruentes in agmina nobilium legionum, Quados Sarmatis adiumenta ferentes attrivimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 27:3)
Gemina itaque ratione visum est habile quod suaserat Caesar, ne pacatorum terrae corrumperentur, neve renitente pugnacissima plebe, pons cum multorum discrimine iungeretur iri in locum ad compaginandum pontem aptissimum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION